CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus
CAPITULUM XXII.
*De hiis, que egit rex in partibus Lombardie**,
Anno! Domini M^CCC?^XXXI? in nocte illa, que diem Nativitatis Christi
sequitur?, eclipsis Lune post mediam noctem? videtur, quam eclipsim multi venti
et validi precesserant per tres menses et diebus pluribus sunt secuti.
Eodem anno rex Iohannes Boemie ingreditur partes Lombardie. Ingressus
iste inopinabilis et res mirabilis admiracionem inducit tam principibus quam
nobilibus universis. Hec res precipue Ludevico displicet. Hoc enim factum in
suum preiudicium esse refertur. Igitur rex exercitum fortem de Almania congre-
gat, cum quo Lombardie partem magnam in brevi tempore sibi subiugavit. Hec
sunt nomina principalium civitatum, que cum castellis et oppidis suis regi prestant
omagium et faciunt iuramentum: Brixia, Pergamus, Cremona, Placencia, Cumis*,
Parma, Regium, Modna, Lucka *cum earum districtibus omnibus et castellis, item
Mediolanum, Navarria, Papia, harum civitatum quedam pro tempore, alie iure
perpetuo se regis dominio subdiderunt. Lucka*? et Brixia regi prestant perpetue
subieccionis iuramentum. Cernens autem rex^ suum prosperum successum epis-
copos et clerum per regem Ludevicum depulsos ad proprias revocat sedes. Lega-
tum sedis apostolice prope Bononiam visitat? divinumque/ cultum in ecclesiis sub
interdicto iacentibus fieri ordinavit et procuravit. In urbibus quoque singulis sibi
subiectis intendit civium concordiis, revocans omnes a discordiis veteranis, omni-
bus enim *precipit et inhibet, ne quis se Gwelphum nominet vel Gyblinum, omnes
enim** rex hortatur, ut pari lege Boemie sint sub rege. Unde eis rex efficitur
amabilis et gratus et a pluribus iustus predicatur. Septem autem elapsis mensibus,
quibus rex in Lombardie fuit partibus, negociis tam Almanie quam Francie ipsum
multis" urgentibus civitates prefatas filio suo primogenito Wencezslao, quem de
Lucenburch pridem vocaverat ad se', recommittit et venire in Ratisponam previis
*-* PHI dest W
noctem H l om. P. aes. W
Cumis P H (sic et codd. ChronAR) pro Cume | laes. W
*-* PWI dest H
rex PW | dominusrex H
divinumque PW | divinum H
8 *-* PWI dest H
h multis PW l iustis H
| vocaverat ad se P | ad se vocaverat HW
1) Anno...inponit. | cf. ChronAR L II, cap. 27, p. 307b-308b
2) Die 26° m. Decembris a. 1330.
3) Bertrand de Pojel, tunc cardinalis episcopus Ostiensis, legatus fuil. Conventiculum die 1 6° m. Aprilis a. 1331 in
Castelfranco prope Bononiam (Bologna) habitum etiam vespere in civitate Piumaccio processit.
a o TB
_-
131