EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

et plures alii regine et civibus adherebant. Porro dux Nicolaus de Opavia, Henricus de Lipa et multi nobiles regni in castro erant cum rege. Qui omnes consuluerunt, quod rex deberet se de civibus atrociter vindicare, et quidam contra reginam regis iram procaciter excitabant. Cives quoque Maioris civitatis Pragensis ex utraque parte occupaverant pontem, civitas vero Minor cum rege stabat coacta.

Ecce novum bellum surgit rarumque duellum.

Ex una parte rex stat regnareque Marte

contra reginam gestit, querendo ruinam

urbis Pragensis, en sevit regius ensis.

Uxor contra virum, servus dominum modo mirum

bellum suscepit, hinc lucrum nemo recepit,

si caput et reliquum corpus discordat, iniquum

estque repleta malis multis discordia talis.

Igitur per regem et per eos, qui cum eo* erant, dampna cottidie bonis civium inferuntur et hinc inde passim plura prelia? particulariter? committuntur ex utraque parte. Plures autem cives de cognacione lacobi! clamdestine regi adheserunt. Tandem in die Septem! fratrum? rex cum VII panneriis? sive vexillis et CCC galeis de castro egrediens ante Maiorem civitatem versus claustrum Sderaz? venit et plura edificia cremando civitatem hostiliter impugnavit. Et propter scisma, quod erat inter vulgares, rex civitatem obtinuisset, si Wilhelmus Lepus cum suis non resistisset^. Venit autem Petrus de Rosenberch die altera cum CD pugna- toribus in subsidium civitatis: Demum elapsis octo diebus inter regem et reginam et cives concordia est! facta. Post dies vero XIV rex sex illos, qui capitanei electi fuerant in civitate, a regno excludere volebat et a reliquiis civibus cepit pecunias extorquere. Et hoc usque hodie per modum coaccionis et nove adinvencionis a civibus exigitur et in pluribus populus cruciatur.

atrociter Placre H las. W

Minor cum rege P | cum minore rege H las. W eo P lipso HW

prelia PW lom. H

particulariter P | particularia HW

septem P |quinque H las. W

panneriis P H | banneriis W

resistisset P H | recessisset W

concordia est PW lest concordia H

1) Id est de familia Volflini: Iacobus filius Volflini, alias Velfli, erat. 2) Die 10* mensis Iulii.

3) Monasterium tunc extra muros civitatis situm est.

om ma an or

96


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile