EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

[2]

[3]
et plures alii regine et civibus adherebant. Porro dux Nicolaus de Opavia,
[4]
Henricus de Lipa et multi nobiles regni in castro erant cum rege. Qui omnes
[5]
consuluerunt, quod rex deberet se de civibus atrociter vindicare, et quidam
[6]
contra reginam regis iram procaciter excitabant. Cives quoque Maioris civitatis
[7]
Pragensis ex utraque parte occupaverant pontem, civitas vero Minor cum rege
[8]
stabat coacta.

[9]
Ecce novum bellum surgit rarumque duellum.

[10]
Ex una parte rex stat regnareque Marte

[11]
contra reginam gestit, querendo ruinam

[12]
urbis Pragensis, en sevit regius ensis.

[13]
Uxor contra virum, servus dominum modo mirum

[14]
bellum suscepit, hinc lucrum nemo recepit,

[15]
si caput et reliquum corpus discordat, iniquum

[16]
estque repleta malis multis discordia talis.

[17]
Igitur per regem et per eos, qui cum eo* erant, dampna cottidie bonis
[18]
civium inferuntur et hinc inde passim plura prelia? particulariter? committuntur
[19]
ex utraque parte. Plures autem cives de cognacione lacobi! clamdestine regi
[20]
adheserunt. Tandem in die Septem! fratrum? rex cum VII panneriis? sive vexillis et
[21]
CCC galeis de castro egrediens ante Maiorem civitatem versus claustrum Sderaz?
[22]
venit et plura edificia cremando civitatem hostiliter impugnavit. Et propter scisma,
[23]
quod erat inter vulgares, rex civitatem obtinuisset, si Wilhelmus Lepus cum suis
[24]
non resistisset^. Venit autem Petrus de Rosenberch die altera cum CD pugna-
[25]
toribus in subsidium civitatis: Demum elapsis octo diebus inter regem et reginam
[26]
et cives concordia est! facta. Post dies vero XIV rex sex illos, qui capitanei electi
[27]
fuerant in civitate, a regno excludere volebat et a reliquiis civibus cepit pecunias
[28]
extorquere. Et hoc usque hodie per modum coaccionis et nove adinvencionis
[29]
a civibus exigitur et in pluribus populus cruciatur.

[30]

[31]
atrociter Placre H las. W

[32]
Minor cum rege P | cum minore rege H las. W
[33]
eo P lipso HW

[34]
prelia PW lom. H

[35]
particulariter P | particularia HW

[36]
septem P |quinque H las. W

[37]
panneriis P H | banneriis W

[38]
resistisset P H | recessisset W

[39]
concordia est PW lest concordia H

[40]
1) Id est de familia Volflini: Iacobus filius Volflini, alias Velfli, erat.
[41]
2) Die 10* mensis Iulii.

[42]
3) Monasterium tunc extra muros civitatis situm est.

[43]
om ma an or

[44]
96


Text viewFacsimile