EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber secundus

structura lignea, que pro spectaculo publico foret apta. Siccine festum beati Iohannis Baptiste!, quod pro termino illius festivitatis assignatum fuerat, appro- pinquat*, sed de aliis terris nobiles non venerunt. Unde:

Edictum festum finem non sumit honestum.

Non incepisse melius fuit et tacuisse,

quam sic confundi sine re per climata mundi.

Eodem tempore diversis monasteriis magnam violenciam rex iste fecit et suam? tyrannidem exercendo multis indebite et iniuste* abstulit possessiones, illas- que inter suos satellites divisit et sic de salute anime sue non curavit.

Factum est quoque* illo! tempore, cum cives Pragenses et seniores populi conspicerent, quod per regem iniquis sugerentibus consiliariis pene omnibus regni incolis violencie et gravamina fierent, convenerunt unanimiter et dixerunt: "Videmus et experimento didicimus, quod rex noster regiturs consilio pernicioso, regitur et seducitur, regnum destruitur, omnibus violencia infertur. Quid igitur faciemus, quamdiu talia sustinere debemus?" Igitur cognaciones singule, que Prage alicuius dissensionis materiam inter se habuerunt, amicabiliter ratis compromissionibus" concordaverunt, et sic pariter confederati! ad promovendam rem publicam et bonum Boemice gentis, qui forciores animis et armis esse possent, elegerunt. Non erat intencio eorum, quod regi vellent rebellare, sed eum de communi statu regni fideliter informare. Venerunt itaque! ad regem, qui tunc Brunne erat, viri mendaces dicentes:

"Cives Pragenses acuunt iam fortiter enses, conducunt gentes contra vos stare volentes. Iam non tardate, Pragam subito properate et compescatis tales et eos capiatis."

Hiis verbis rex statim credidit et exercitum congregavit et VIII? Idus* Iulii castrum Pragense civitatem invasurus cum armatis ascendit. Precedenti vero die regina per cives vocata de Melnyko! Pragam venerat, et quia regem malo consilio corruptum timuit, ideo in civitate Pragensi Maiori cum civibus remanebat. Wilhelmus quoque Lepus, Petrus de Rosenberch, Wilhelmus de Landenstayn, hii

appropinquat P ! accessit HW

suam PW Isic H

indebite et iniuste P | iniuste et indebite HW illasque PW lillas quod H

quoque PW | quod H

illo P linillo HW

regitur PW | om. H

compromissionibus P W | cum promissionibus H confederati PW | confederatis H

itaque P linterea HW

Idus HW | Kalendas P perperam

Melnyko P | Myelniko H Melniko W

1) Die 24^ mensis lunii.

x= =m TR M0 an Ts

95


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile