CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber secundus
structura lignea, que pro spectaculo publico foret apta. Siccine festum beati
Iohannis Baptiste!, quod pro termino illius festivitatis assignatum fuerat, appro-
pinquat*, sed de aliis terris nobiles non venerunt. Unde:
Edictum festum finem non sumit honestum.
Non incepisse melius fuit et tacuisse,
quam sic confundi sine re per climata mundi.
Eodem tempore diversis monasteriis magnam violenciam rex iste fecit et
suam? tyrannidem exercendo multis indebite et iniuste* abstulit possessiones, illas-
que“ inter suos satellites divisit et sic de salute anime sue non curavit.
Factum est quoque* illo! tempore, cum cives Pragenses et seniores populi
conspicerent, quod per regem iniquis sugerentibus consiliariis pene omnibus regni
incolis violencie et gravamina fierent, convenerunt unanimiter et dixerunt:
"Videmus et experimento didicimus, quod rex noster regiturs consilio pernicioso,
regitur et seducitur, regnum destruitur, omnibus violencia infertur. Quid igitur
faciemus, quamdiu talia sustinere debemus?" Igitur cognaciones singule, que
Prage alicuius dissensionis materiam inter se habuerunt, amicabiliter ratis
compromissionibus" concordaverunt, et sic pariter confederati! ad promovendam
rem publicam et bonum Boemice gentis, qui forciores animis et armis esse
possent, elegerunt. Non erat intencio eorum, quod regi vellent rebellare, sed eum
de communi statu regni fideliter informare. Venerunt itaque! ad regem, qui tunc
Brunne erat, viri mendaces dicentes:
"Cives Pragenses acuunt iam fortiter enses,
conducunt gentes contra vos stare volentes.
Iam non tardate, Pragam subito properate
et compescatis tales et eos capiatis."
Hiis verbis rex statim credidit et exercitum congregavit et VIII? Idus* Iulii
castrum Pragense civitatem invasurus cum armatis ascendit. Precedenti vero die
regina per cives vocata de Melnyko! Pragam venerat, et quia regem malo consilio
corruptum timuit, ideo in civitate Pragensi Maiori cum civibus remanebat.
Wilhelmus quoque Lepus, Petrus de Rosenberch, Wilhelmus de Landenstayn, hii
appropinquat P ! accessit HW
suam PW Isic H
indebite et iniuste P | iniuste et indebite HW
illasque PW lillas quod H
quoque PW | quod H
illo P linillo HW
regitur PW | om. H
compromissionibus P W | cum promissionibus H
confederati PW | confederatis H
itaque P linterea HW
Idus HW | Kalendas P perperam
Melnyko P | Myelniko H Melniko W
1) Die 24^ mensis lunii.
— x= =m TR M0 an Ts
95