Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber secundus
regem et reginam sunt conati discordiam seminare. Dixerunt enim: "Domine rex,
vos scitis, quod honor regis exigit et requirit, ut rex quilibet regere debeat et non
regi, videmus vero contrarium?, quod mulier vos regit, vos circumdedit, vos adeo
fascinavit, quod aliud non facitis, quam quod ipsa dicit. Fallimini in hoc facto, illa
malum vestrum cogitat et vos separari a regno sagaciter laborat. Seniorem",
inquiunt, "filium vestrum Wencezslaum vult tradere quibusdam baronibus, ut
ipsum pro rege habeant et vos excludant, et quamdiu consiliis uxoris vestre
adhesistis, nunquam pacem in regno? habuistis Nunc igitur nostris consiliis
intendatis, hanc reginam coniugem vestram non attendite, sed iubete, ut opus
exerceat muliebre, unde adhereatis nobis et nos stabimus et pugnabimus pro vo-
bis." Hec hii consuluerunt, qui^ reginam odio habuerunt. Credidit igitur rex
eorum verbis et commisit totaliter cum iuramento illis. In consiliis istis Henricus
de Lipa fuit principalis. Et idem Henricus dominam Elizabeth, novercam nostre
regine, cum scandalo multorum valde dilexit, unde ut illi amplius placere posset,
istam plus despexit. Iste enim due regine habebant inter se odium singulare.
Erat autem tunc regina cum tribus pueris in castro Cubitensi, quod sue
tunc fuerat subditum potestati. Rex itaque? iam perversus animo exiens de Praga?
cum armatis multis ad predictum castrum venit et se velle reginam visitare paci-
fice simulavit et' turres castri dari petiit et turrium custodes tanta inportunitate
perterritos et aliquantulum reluctantes missis iaculis acriter impugnavit. Regina
de hoc impetu miratur et videns regis vesaniam spiritu turbatur. Et altera die
intervenientibus quibusdam tractatibus, castrum ad manus regis totaliter resigna-
tur. Demum regina in castro pueris suis derelictis turbata cum familia pauca rece-
dit et in Melniko" se recepit. Et statim post rex quasdam personas regine
familiares, et que eidem diu' serviverant, gravissime fuit persecutus et quasdam
aservicio eius* alienavit. Et ecce, quos! Deus coniunxit, consilium pessimum
disiunxit.
Unde rex quasi iam rupto freno racionis et cassato" vinculo matrimonialis
dileccionis totus efficitur effrenis, vincitur voluptate, regitur perversa voluntate et
sic in ipso tyrannidis operacio reperitur. In alea talis ludendo irascitur proferens
contrarium P | contrarium esse H. /aes. W
pacem in regno P lin regno pacem HW (ubi pacem eadem manu in marg.)
qui Pl quia HW
itaque PW l ergo itaque H
exiens de Praga P | de Praga exiens HW
et Pletstatin HW
dari petiit PW | peuit dare H
Melniko PW | Mielnik H
eidem diu P | diu eidem HW
serviverant P W | serviebant H
eius P | ipsius HW
quos PW | on. H
M cassato P W | cessato H
— x" — xr m8 an Te
93