EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber secundus

regem et reginam sunt conati discordiam seminare. Dixerunt enim: "Domine rex, vos scitis, quod honor regis exigit et requirit, ut rex quilibet regere debeat et non regi, videmus vero contrarium?, quod mulier vos regit, vos circumdedit, vos adeo fascinavit, quod aliud non facitis, quam quod ipsa dicit. Fallimini in hoc facto, illa malum vestrum cogitat et vos separari a regno sagaciter laborat. Seniorem", inquiunt, "filium vestrum Wencezslaum vult tradere quibusdam baronibus, ut ipsum pro rege habeant et vos excludant, et quamdiu consiliis uxoris vestre adhesistis, nunquam pacem in regno? habuistis Nunc igitur nostris consiliis intendatis, hanc reginam coniugem vestram non attendite, sed iubete, ut opus exerceat muliebre, unde adhereatis nobis et nos stabimus et pugnabimus pro vo- bis." Hec hii consuluerunt, qui^ reginam odio habuerunt. Credidit igitur rex eorum verbis et commisit totaliter cum iuramento illis. In consiliis istis Henricus de Lipa fuit principalis. Et idem Henricus dominam Elizabeth, novercam nostre regine, cum scandalo multorum valde dilexit, unde ut illi amplius placere posset, istam plus despexit. Iste enim due regine habebant inter se odium singulare.

Erat autem tunc regina cum tribus pueris in castro Cubitensi, quod sue tunc fuerat subditum potestati. Rex itaque? iam perversus animo exiens de Praga? cum armatis multis ad predictum castrum venit et se velle reginam visitare paci- fice simulavit et' turres castri dari petiit et turrium custodes tanta inportunitate perterritos et aliquantulum reluctantes missis iaculis acriter impugnavit. Regina de hoc impetu miratur et videns regis vesaniam spiritu turbatur. Et altera die intervenientibus quibusdam tractatibus, castrum ad manus regis totaliter resigna- tur. Demum regina in castro pueris suis derelictis turbata cum familia pauca rece- dit et in Melniko" se recepit. Et statim post rex quasdam personas regine familiares, et que eidem diu' serviverant, gravissime fuit persecutus et quasdam aservicio eius* alienavit. Et ecce, quos! Deus coniunxit, consilium pessimum disiunxit.

Unde rex quasi iam rupto freno racionis et cassato" vinculo matrimonialis dileccionis totus efficitur effrenis, vincitur voluptate, regitur perversa voluntate et sic in ipso tyrannidis operacio reperitur. In alea talis ludendo irascitur proferens

contrarium P | contrarium esse H. /aes. W pacem in regno P lin regno pacem HW (ubi pacem eadem manu in marg.) qui Pl quia HW

itaque PW l ergo itaque H

exiens de Praga P | de Praga exiens HW et Pletstatin HW

dari petiit PW | peuit dare H

Melniko PW | Mielnik H

eidem diu P | diu eidem HW

serviverant P W | serviebant H

eius P | ipsius HW

quos PW | on. H

M cassato P W | cessato H

x" xr m8 an Te

93



Text viewManuscript line view