Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
CAPITULUM XXVIII.
Quomodo rex Iohannes cum exercitu magno in Ungariam processit.
Ad compescendam! proterviam et acerbam violenciam, quam terre Mora-
vie spoliis, incendiis hominumque abduccionibus* nequicie fomes comes Matheus
de Trencz multis modis intulerat, copiosam multitudinem armatorum tam indi-
genis quam alienigenis^ dominus Iohannes, rex Boemie, convocavit et anno
Domini M?^CCC^XV? XIP Kalendas Iunii de Praga exiens versus Ungariam
procedebat. Et cum ingressus fuit Moraviam, Ungari quidam audita fama tacti
metu municiones, quas* in metis Moravie occupaverant, igne apposito voluntarie
concremaverunt. Rex vero primum castrum inimicorum aggrediens viriliter
expugnavit, quo facto ante illud castrum, quod Alba vocatur?, exercitus collocatur.
Predictus vero comes cum suis coadunatus satis hostiliter exercitui regis
appropinquat? et cum magna vociferacione iacula sive sagittas ad modum nivis vel
cineris? spargunt. Et in prima congressione multos de exercitu! invaserat terror.
Quidam vero barones Boemie cum exercitu? *venerabilis patris domini Iohannis
quarti, Pragensis episcopi XXVII*?, in unum conglobati hostium cuneos veluti
telam aranee dissipantes penetraverunt et corruerunt. Ipso die et necati sunt bene
CC de Ungaris et nisi unus de Boemis. Qui quidem comes, videns se regi" resistere
non posse, quesivit per amicos suos amicabilem composicionem, quam - licet cum
magnis! laboribus - invenit.
Et eodem? anno post magnam siccitatem nimia inundacio diluviosa fuit
aquarum; specialiter tamen fluvius Albea proprium excedens!) alveum per loca
circumiacencia villas et stabula inebriat, horrea et molendina secum deducens
^ abduccionibus PW | adduccionibus H
b indigenis - alienigenis ro indigenas - alienigenas
* quas Plque HW
4 appropinquant P W l appropinquat H
* cineris P | pulveris HW
f. exercitu P l exercitu regis HW
E *-* PW (ubi autem ...episcopi Pragensis... legitur) | om. H
^ regi P l regi Boemie HW
! magnis PWI om. H
J excedens PW l extendens H
1) Ad compescendam...invenit. | secundum ChronAR L. I, cap. 124, p. 223a-224a
2) Bohemice Holić; nomen Alba (in ChronAR Alba Ecclesia) a nomine germanico Weisskirchen derivatum est. Ex litteris die
12^ m. lulii a. 1315 datis (v. RBM II, n. 268) Iohannem in castris ante Holić - qui locus in Slovenia, afud finibus
Moraviae invenitur - eo tempore fuisse apparet.
3) Verba cum exercitu...conglobati in ChronAR non leguntur.
4) Eteodem...remigabaL | cf. ChronAR L I, cap. 124, p. 224b
71