EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

CAPITULUM XXVIII.

Quomodo rex Iohannes cum exercitu magno in Ungariam processit.

Ad compescendam! proterviam et acerbam violenciam, quam terre Mora- vie spoliis, incendiis hominumque abduccionibus* nequicie fomes comes Matheus de Trencz multis modis intulerat, copiosam multitudinem armatorum tam indi- genis quam alienigenis^ dominus Iohannes, rex Boemie, convocavit et anno Domini M?^CCC^XV? XIP Kalendas Iunii de Praga exiens versus Ungariam procedebat. Et cum ingressus fuit Moraviam, Ungari quidam audita fama tacti metu municiones, quas* in metis Moravie occupaverant, igne apposito voluntarie concremaverunt. Rex vero primum castrum inimicorum aggrediens viriliter expugnavit, quo facto ante illud castrum, quod Alba vocatur?, exercitus collocatur. Predictus vero comes cum suis coadunatus satis hostiliter exercitui regis appropinquat? et cum magna vociferacione iacula sive sagittas ad modum nivis vel cineris? spargunt. Et in prima congressione multos de exercitu! invaserat terror. Quidam vero barones Boemie cum exercitu? *venerabilis patris domini Iohannis quarti, Pragensis episcopi XXVII*?, in unum conglobati hostium cuneos veluti telam aranee dissipantes penetraverunt et corruerunt. Ipso die et necati sunt bene CC de Ungaris et nisi unus de Boemis. Qui quidem comes, videns se regi" resistere non posse, quesivit per amicos suos amicabilem composicionem, quam - licet cum magnis! laboribus - invenit.

Et eodem? anno post magnam siccitatem nimia inundacio diluviosa fuit aquarum; specialiter tamen fluvius Albea proprium excedens!) alveum per loca circumiacencia villas et stabula inebriat, horrea et molendina secum deducens

^ abduccionibus PW | adduccionibus H

b indigenis - alienigenis ro indigenas - alienigenas

* quas Plque HW

4 appropinquant P W l appropinquat H

* cineris P | pulveris HW

f. exercitu P l exercitu regis HW

E *-* PW (ubi autem ...episcopi Pragensis... legitur) | om. H

^ regi P l regi Boemie HW

! magnis PWI om. H

J excedens PW l extendens H

1) Ad compescendam...invenit. | secundum ChronAR L. I, cap. 124, p. 223a-224a

2) Bohemice Holić; nomen Alba (in ChronAR Alba Ecclesia) a nomine germanico Weisskirchen derivatum est. Ex litteris die 12^ m. lulii a. 1315 datis (v. RBM II, n. 268) Iohannem in castris ante Holić - qui locus in Slovenia, afud finibus Moraviae invenitur - eo tempore fuisse apparet.

3) Verba cum exercitu...conglobati in ChronAR non leguntur.

4) Eteodem...remigabaL | cf. ChronAR L I, cap. 124, p. 224b

71



Text viewManuscript line view