EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

Iudeorum magnifice fuit susceptus et ibidem pacem intus et foris ordinat et ex hoc tota congratulans? plebs exultat. Et tunc inter regem et Fridericum, ducem Austrie, concordia et amicicia cum mutuo presidio promittitur. Reformata igitur pace per totam Moraviam rex regreditur in Boemiam, terram universam peragrat, civitates singulas visitat, castella et municiones, unde latrocinia fiunt, humo coequat.

Postea? in Moravia insurrexerunt viri? maligni, qui prius latrocinia plurima committere consueverunt. Nam? quod consuescit, dum vult* dimittere nescit. Incole igitur Moravie, que mala a malis paciebantur, regi insinuant et regale presidium deprecantur. Mense igitur Iulio, adventus sui anno tercio, ipse est annus Domini M" CCC^" XII", rex Iohannes de Praga exivit et in subsidium Moravis procedit. Venerabilis? quoque pater dominus Iohannes, Pragensis episcopus, cum eo dirigit electam? multitudinem armatorum. Unde aggressi inimicorum castra viriliter impugnant et expugnant et multi malefici, qui fuerunt in eisdem castris, ex iussu regis capitibus sunt privati et alii plures vario modo sunt interempti.

Eodem tempore? execrabilis fuit frugum terre sterilitas tam in Boemia quam in Moravia ita, quod* multi pauperes pre fame! discederent ex hac vita. Nam mensura siliginis, que vulgariter strich$ nuncupatur, solvebat XXX grossos Pragenses.

congratulans P | gratulans H laes. W viri P | quidam viri HW

* dum vult PW | quis, post H

4 electam PW lon. H

i quod PW | om H g

t

fame P | fame etinedia HW strich P | stricho HW 1) Rex Iohannes et dux Austriae in Rajhrad circa in secunda dimidia parte mensis Iunii a. 1311 convenerunt. 2) Postea...interempti. | secundum ChronAR L I, cap. 109, p. 179a 3) Nam...nescit. Cf. Walther, n. 25291. Haec verba in ChronAR non leguntur. 4) E litteris (v. RBM III, n. 76) regem Iohannem iam die 5 ? m. Maii in civitate Třebíč fuisse apparet. 5) Verba Venerabilis...armatorum. in ChronAR non leguntur. 6) Eodem tempore...Pragenses. | cf. ChronAR L I, cap. 109, p. 180a

67


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile