EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

[2]

[3]
Iudeorum magnifice fuit susceptus et ibidem pacem intus et foris ordinat et ex
[4]
hoc tota congratulans? plebs exultat. Et tunc inter regem et Fridericum, ducem
[5]
Austrie, concordia et amicicia cum mutuo presidio promittitur. Reformata igitur
[6]
pace per totam Moraviam rex regreditur in Boemiam, terram universam peragrat,
[7]
civitates singulas visitat, castella et municiones, unde latrocinia fiunt, humo
[8]
coequat.

[9]
Postea? in Moravia insurrexerunt viri? maligni, qui prius latrocinia plurima
[10]
committere consueverunt. Nam? quod consuescit, dum vult* dimittere nescit.
[11]
Incole igitur Moravie, que mala a malis paciebantur, regi insinuant et regale
[12]
presidium deprecantur. Mense igitur Iulio, adventus sui anno tercio, ipse est
[13]
annus Domini M" CCC^" XII", rex Iohannes de Praga exivit et in subsidium Moravis
[14]
procedit. Venerabilis? quoque pater dominus Iohannes, Pragensis episcopus, cum
[15]
eo dirigit electam? multitudinem armatorum. Unde aggressi inimicorum castra
[16]
viriliter impugnant et expugnant et multi malefici, qui fuerunt in eisdem castris,
[17]
ex iussu regis capitibus sunt privati et alii plures vario modo sunt interempti.

[18]
Eodem tempore? execrabilis fuit frugum terre sterilitas tam in Boemia
[19]
quam in Moravia ita, quod* multi pauperes pre fame! discederent ex hac vita. Nam
[20]
mensura siliginis, que vulgariter strich$ nuncupatur, solvebat XXX grossos
[21]
Pragenses.

[22]

[23]
congratulans P | gratulans H laes. W
[24]
viri P | quidam viri HW

[25]
* dum vult PW | quis, post H

[26]
4 electam PW lon. H

[27]
i quod PW | om H
[28]
g

[29]
t

[30]
fame P | fame etinedia HW
[31]
strich P | stricho HW
[32]
1) Rex Iohannes et dux Austriae in Rajhrad circa in secunda dimidia parte mensis Iunii a. 1311 convenerunt.
[33]
2) Postea...interempti. | secundum ChronAR L I, cap. 109, p. 179a
[34]
3) Nam...nescit. Cf. Walther, n. 25291. Haec verba in ChronAR non leguntur.
[35]
4) E litteris (v. RBM III, n. 76) regem Iohannem iam die 5 ? m. Maii in civitate Třebíč fuisse apparet.
[36]
5) Verba Venerabilis...armatorum. in ChronAR non leguntur.
[37]
6) Eodem tempore...Pragenses. | cf. ChronAR L I, cap. 109, p. 180a

[38]
67


Text viewFacsimile