EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Introductio

Franciscus secundam confectionem componens iterum ChronAR inspexisse et eam sequens textum suum primum, nonnumquam ambiguum correxisse videtur. In quibus locis (in summa 147), pariter ac in ordinationibus stilisticis plerumque lectiones utriusque codicis communes invenimus. Codex W autem, diligentius descriptus plurimum lectiones meliores praebet et cum codice P (ubi possibile est) saepe concordat, in codice H menda scribae plura occurrunt. Codices ex uno exemplari palam descripti, sed invicem non conexi sunt. Codices W et H significantius in ultimis capitulis tertii libri differunt, quia in codice W deest pri- mus articulus capituli 28 et 29. Qui articuli nuntium novum non afferunt, sed forma rhetorica arengas litterarum commemorant. In capitulo 30 una cum fine sententiae praecedentis verba, quibus Franciscus de se ipso loquitur, desunt. Fortasse propter id ipsum, quod haec loca nihil novi afferunt (et de Francisco repetuntur iam dicta), a scriba omissa sunt. Textus utriusque codicis ex improviso finitur et chronica perfecta non esse credendum est. et verbum 'explicit enim, quod in primo et secundo libro vidimus, in libro tertio non invenimus. Codex W brevior est, quia circiter dimidia pars capituli ultimi ibi deest. Eadem pars autem in codice H alia manu coaeva exarata est et etiam alio modo a textu praecedente aliquantum differt: seriem brevium notationum continet et etiam res, quae auctorem delectant (electio pape, eclipsis Lunae etc.) parum diligenter describit. Possibile est Franciscum miraculis s. Venceslai expositis ab opere cessavisse par- temque ultimam posterius ascriptam esse. Sententiam accuratiorem autem vix dicere possumus, quia de auctore vitaque eius pauca tantum scimus.

Editiones antiquiores v. apud praefationem bohemicam, quoad editionem nostram haec dicenda sunt: Codicem P praesertim, in capitolis libro tertio additis codicem W sequimur. Editio utramque confectionem coniunctim affert, ut earum cohaerentia et auctoris ratio scribendi manifestae sint. In apparatu critico igitur et differentiae primae secun- daeque confectionis et variae lectiones codicum H et W demonstrantur. Neque Francisci neque scribarum latinitatem in melius vertere voluimus, formas insolitas sententiaeque turbatae (e.g. variatio indicativi et coniunctivi, formae analogae, genus activum et passivum confusum, anacolutha etc.), quoad eas pro Francisci textu tenemus, non corrigimus, sed in apparatu critico textu bene com- prehendendi causa explicamus. Si plus quam duae verba explicantur, textus cum *-* annotatur. In libro tertio numera capitulorum primae recensionis uncis () notantur.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile