[1] |
CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Introductio
|
---|
[2] |
Franciscus secundam confectionem componens iterum ChronAR inspexisse et eam
|
---|
[3] |
sequens textum suum primum, nonnumquam ambiguum correxisse videtur. In
|
---|
[4] |
quibus locis (in summa 147), pariter ac in ordinationibus stilisticis plerumque
|
---|
[5] |
lectiones utriusque codicis communes invenimus. Codex W autem, diligentius
|
---|
[6] |
descriptus plurimum lectiones meliores praebet et cum codice P (ubi possibile
|
---|
[7] |
est) saepe concordat, in codice H menda scribae plura occurrunt. Codices ex uno
|
---|
[8] |
exemplari palam descripti, sed invicem non conexi sunt. Codices W et H
|
---|
[9] |
significantius in ultimis capitulis tertii libri differunt, quia in codice W deest pri-
|
---|
[10] |
mus articulus capituli 28 et 29. Qui articuli nuntium novum non afferunt, sed
|
---|
[11] |
forma rhetorica arengas litterarum commemorant. In capitulo 30 una cum fine
|
---|
[12] |
sententiae praecedentis verba, quibus Franciscus de se ipso loquitur, desunt.
|
---|
[13] |
Fortasse propter id ipsum, quod haec loca nihil novi afferunt (et de Francisco
|
---|
[14] |
repetuntur iam dicta), a scriba omissa sunt. Textus utriusque codicis ex improviso
|
---|
[15] |
finitur et chronica perfecta non esse credendum est. et verbum 'explicit enim,
|
---|
[16] |
quod in primo et secundo libro vidimus, in libro tertio non invenimus. Codex W
|
---|
[17] |
brevior est, quia circiter dimidia pars capituli ultimi ibi deest. Eadem pars autem
|
---|
[18] |
in codice H alia manu coaeva exarata est et etiam alio modo a textu praecedente
|
---|
[19] |
aliquantum differt: seriem brevium notationum continet et etiam res, quae
|
---|
[20] |
auctorem delectant (electio pape, eclipsis Lunae etc.) parum diligenter describit.
|
---|
[21] |
Possibile est Franciscum miraculis s. Venceslai expositis ab opere cessavisse par-
|
---|
[22] |
temque ultimam posterius ascriptam esse. Sententiam accuratiorem autem vix
|
---|
[23] |
dicere possumus, quia de auctore vitaque eius pauca tantum scimus.
|
---|
[24] |
Editiones antiquiores v. apud praefationem bohemicam, quoad editionem
|
---|
[25] |
nostram haec dicenda sunt:
|
---|
[26] |
Codicem P praesertim, in capitolis libro tertio additis codicem W sequimur. Editio
|
---|
[27] |
utramque confectionem coniunctim affert, ut earum cohaerentia et auctoris ratio
|
---|
[28] |
scribendi manifestae sint. In apparatu critico igitur et differentiae primae secun-
|
---|
[29] |
daeque confectionis et variae lectiones codicum H et W demonstrantur.
|
---|
[30] |
Neque Francisci neque scribarum latinitatem in melius vertere voluimus, formas
|
---|
[31] |
insolitas sententiaeque turbatae (e.g. variatio indicativi et coniunctivi, formae
|
---|
[32] |
analogae, genus activum et passivum confusum, anacolutha etc.), quoad eas pro
|
---|
[33] |
Francisci textu tenemus, non corrigimus, sed in apparatu critico textu bene com-
|
---|
[34] |
prehendendi causa explicamus. Si plus quam duae verba explicantur, textus cum
|
---|
[35] |
*-* annotatur. In libro tertio numera capitulorum primae recensionis uncis ()
|
---|
[36] |
notantur.
|
---|