EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

pertractavit. Rex! autem cum haberet tractatum de isto matrimonio cum suis principibus, quidam clam hoc impedire voluerunt, asserentes puellam non esse aptam neque dignam et quod incole Boemie suum regem male conservantes nostris temporibus perdiderunt. Ad hoc rex respondit: "In regno Boemie hactenus fuerunt reges potentes, quorum gloria partes mundi longinquas illustraverat, quomodo* ergo potentes fuissent, si fidelem populum non habuissent?" Verum tamen rex propter verba illa" in ambiguitate et dubio permansit. Advertens hoc prefatus dominus Petrus, archiepiscopus Maguntinus', ai?: "Non indignetur michi dominus rex super hiis, que sum locuturus: antequam de manu filii vestri tale et tantum dimitteretis regnum, copulare filio vestro deberetis adhuc ignobiliorem virginem, quam est ista, vel matronam, que quinquagesimum attingeret annum." Hiis verbis et aliis rex *fuit finaliter ad consensum inclinatus*?. Assignavit? igitur rex nupciarum locum et tempus: "Ab illo enim die, scilicet ab VIII kalendas Augusti, usque ad kalendas Septembris tempus veniendi in Spiram imperialem civitatem illi puelle, filii nostri sponse, statuimus et finaliter terminum assignamus."

Omnes discamus?, in hoc alios doce amus,

quantum sit mitis rex celi, qui quasi vitis

florida dat fructum, pellens cum vult cito luctum.

Contra se bella timuit nimis ista puella,

atque gemens mente, gemino spoliata parente

Stabat turbata, tamen est nunc letificata,

cum sit adoptata regi quasi filia grata.

quomodo PW ! hoc modo H

ila PW lillorum H

archiepiscopus Maguntinus P | Maguntinensis archiepiscopus HW

*-* P | finaliter ad consensum fuit inclinatus. HW

1) Rex...habuissent. | cf. ChronAR L I, cap. 100, p. 147a-b

2) ait...annum. I cf. ChronAR L I, cap. 97, p. 139b. In ChronAR haec verba Conradi, abbati Aulae Regiae, attribuuntur. 3) Assignavit...assignamus. | cf. ChronAR I. I, cap. 97, p. 140a

4) Versus e cap. 100 libri primi ChronAR (p. 146b) sumpti sunt.

a b c d

55


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile