[1] |
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
pertractavit. Rex! autem cum haberet tractatum de isto matrimonio cum suis
|
---|
[4] |
principibus, quidam clam hoc impedire voluerunt, asserentes puellam non esse
|
---|
[5] |
aptam neque dignam et quod incole Boemie suum regem male conservantes
|
---|
[6] |
nostris temporibus perdiderunt. Ad hoc rex respondit: "In regno Boemie hactenus
|
---|
[7] |
fuerunt reges potentes, quorum gloria partes mundi longinquas illustraverat,
|
---|
[8] |
quomodo* ergo potentes fuissent, si fidelem populum non habuissent?" Verum
|
---|
[9] |
tamen rex propter verba illa" in ambiguitate et dubio permansit. Advertens hoc
|
---|
[10] |
prefatus dominus Petrus, archiepiscopus Maguntinus', ai?: "Non indignetur michi
|
---|
[11] |
dominus rex super hiis, que sum locuturus: antequam de manu filii vestri tale et
|
---|
[12] |
tantum dimitteretis regnum, copulare filio vestro deberetis adhuc ignobiliorem
|
---|
[13] |
virginem, quam est ista, vel matronam, que quinquagesimum attingeret annum."
|
---|
[14] |
Hiis verbis et aliis rex *fuit finaliter ad consensum inclinatus*?. Assignavit? igitur
|
---|
[15] |
rex nupciarum locum et tempus: "Ab illo enim die, scilicet ab VIII” kalendas
|
---|
[16] |
Augusti, usque ad kalendas Septembris tempus veniendi in Spiram imperialem
|
---|
[17] |
civitatem illi puelle, filii nostri sponse, statuimus et finaliter terminum assignamus."
|
---|
[18] |
Omnes discamus?, in hoc alios doce amus,
|
---|
[19] |
quantum sit mitis rex celi, qui quasi vitis
|
---|
[20] |
florida dat fructum, pellens cum vult cito luctum.
|
---|
[21] |
Contra se bella timuit nimis ista puella,
|
---|
[22] |
atque gemens mente, gemino spoliata parente
|
---|
[23] |
Stabat turbata, tamen est nunc letificata,
|
---|
[24] |
cum sit adoptata regi quasi filia grata.
|
---|
[25] |
|
---|
[26] |
|
---|
[27] |
|
---|
[28] |
archiepiscopus Maguntinus P | Maguntinensis archiepiscopus HW
|
---|
[29] |
*-* P | finaliter ad consensum fuit inclinatus. HW
|
---|
[30] |
1) Rex...habuissent. | cf. ChronAR L I, cap. 100, p. 147a-b
|
---|
[31] |
2) ait...annum. I cf. ChronAR L I, cap. 97, p. 139b. In ChronAR haec verba Conradi, abbati Aulae Regiae, attribuuntur.
|
---|
[32] |
3) Assignavit...assignamus. | cf. ChronAR I. I, cap. 97, p. 140a
|
---|
[33] |
4) Versus e cap. 100 libri primi ChronAR (p. 146b) sumpti sunt.
|
---|
[34] |
a
|
---|
[35] |
b
|
---|
[36] |
c
|
---|
[37] |
|
---|
[38] |
55
|
---|