1092
1092
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
Tales! cocture carni fuerant nociture,
sed prosunt anime, quia sunt eius medicine.
Et eodem tempore Albertus^, rex Romanorum, Boemiam intravit et ibidem multa
mala perpetravit. Causa autem fuit hec ipsius adventus: nam licet noster rex ipsius
sororis fuerit maritus et fuit ipsius promotor ad imperium Romanum et multa
bona? fecisset, tamen idem rex Romanorum avaricia corruptus, que multorum
malorum est operatrix, a rege nostro postulavit, ut sibi" Chutnam cum suis
argentifodinis* concederet sex annis, vel LXXX milia marcarum in redempcionem
eiusdem persolveret tam pro annis preteritis quam futuris, que dicebat ad se pro
parte decimarum iure imperii pertinere, et petivit sibi resignari Egram, Misnam,
Ungariam, Crakoviam et totum Polonie regnum. Cui rex ad predicta cum consilio
suorum sapientum veraciter et racionabiliter respondit: primo, quod decimas de
iure dare non deberet et quasdam terras dotis nomine et quasdam iure
successionis, *quasdam autem"? vocacionis titulo possideret, ideo ipsas resignare
non deberet. Rex vero Romanorum hiis auditis cum magno exercitu venit et circa
Budwoys' sua tentoria collocavit et ibi filium suum ducem Austrie expectavit. Qui
cum Ungaris, Bulgaris et paganis per Moraviam transivit et ibi multa mala
exercuit, nam circiter quatuor milia hominum ferro et igne interfecit. Virginum
quoque ac matronarum ac ceterarum mulierum greges plures a paganico exercitu
extra terminos terre sunt educti. Et nulli etati pepercerunt: capita infancium
infixa sunt lanceis et corpora eorum ad subsellia ligaverunt et alia diversa mala
fecerunt. Et post ea pater cum filio cum suis circa Chutnam convenerunt. Incole
vero ipsius fuliginem purgamentumque^ scoriarum argenti alias quoque inmun-
dicias' fluvio ibi currenti? miscuerunt, unde homines et iumenta de exercitu
bibentes sine numero interierunt. Rex vero Boemie congregaverat inclita bella-
torum agmina et illa in civitatibus et municionibus collocavit. Videns quoque,
quod exercitus adversariorum! deficeret propter diversas causas, admovit exer-
citum suum ad Chutnam in crastino* bellum cum hostibus commisurus. Rex vero
bona P | sibi bona HW
sibi Pl on. HW
argentifodinis P l argentidodinis HW
*-* Plom. H lae.W
ipsas PW | om. H
Budwoys P | Budways H las. W
Bulgaris P | Wigaris H Wulgaris W
purgamentumque HW | purgamentorum P
inmundicias P | scenosas inmundicias H /aes. W (sed duo verba hic fuisse videntur)
J adversariorum P | om. HW
* incrastino PW lin crastinum H
1) Hii duo versus e duodecim, quae in ChronAR leguntur, sumpti sunt. v. ChronAR L I, cap. 82, p. 104b
2) Albertus...dissimulavit. | compendiose secundum ChronAR l. I, cap. 71, p. 88a-90a
3) Rivus Malesovsky dictus
- 0 an os
g
h
i
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile