EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

Tales! cocture carni fuerant nociture, sed prosunt anime, quia sunt eius medicine. Et eodem tempore Albertus^, rex Romanorum, Boemiam intravit et ibidem multa mala perpetravit. Causa autem fuit hec ipsius adventus: nam licet noster rex ipsius sororis fuerit maritus et fuit ipsius promotor ad imperium Romanum et multa bona? fecisset, tamen idem rex Romanorum avaricia corruptus, que multorum malorum est operatrix, a rege nostro postulavit, ut sibi" Chutnam cum suis argentifodinis* concederet sex annis, vel LXXX milia marcarum in redempcionem eiusdem persolveret tam pro annis preteritis quam futuris, que dicebat ad se pro parte decimarum iure imperii pertinere, et petivit sibi resignari Egram, Misnam, Ungariam, Crakoviam et totum Polonie regnum. Cui rex ad predicta cum consilio suorum sapientum veraciter et racionabiliter respondit: primo, quod decimas de iure dare non deberet et quasdam terras dotis nomine et quasdam iure successionis, *quasdam autem"? vocacionis titulo possideret, ideo ipsas resignare non deberet. Rex vero Romanorum hiis auditis cum magno exercitu venit et circa Budwoys' sua tentoria collocavit et ibi filium suum ducem Austrie expectavit. Qui cum Ungaris, Bulgaris et paganis per Moraviam transivit et ibi multa mala exercuit, nam circiter quatuor milia hominum ferro et igne interfecit. Virginum quoque ac matronarum ac ceterarum mulierum greges plures a paganico exercitu extra terminos terre sunt educti. Et nulli etati pepercerunt: capita infancium infixa sunt lanceis et corpora eorum ad subsellia ligaverunt et alia diversa mala fecerunt. Et post ea pater cum filio cum suis circa Chutnam convenerunt. Incole vero ipsius fuliginem purgamentumque^ scoriarum argenti alias quoque inmun- dicias' fluvio ibi currenti? miscuerunt, unde homines et iumenta de exercitu bibentes sine numero interierunt. Rex vero Boemie congregaverat inclita bella- torum agmina et illa in civitatibus et municionibus collocavit. Videns quoque, quod exercitus adversariorum! deficeret propter diversas causas, admovit exer- citum suum ad Chutnam in crastino* bellum cum hostibus commisurus. Rex vero

bona P | sibi bona HW

sibi Pl on. HW

argentifodinis P l argentidodinis HW

*-* Plom. H lae.W

ipsas PW | om. H

Budwoys P | Budways H las. W

Bulgaris P | Wigaris H Wulgaris W

purgamentumque HW | purgamentorum P

inmundicias P | scenosas inmundicias H /aes. W (sed duo verba hic fuisse videntur) J adversariorum P | om. HW

* incrastino PW lin crastinum H

1) Hii duo versus e duodecim, quae in ChronAR leguntur, sumpti sunt. v. ChronAR L I, cap. 82, p. 104b 2) Albertus...dissimulavit. | compendiose secundum ChronAR l. I, cap. 71, p. 88a-90a

3) Rivus Malesovsky dictus

- 0 an os

g h i



Text viewManuscript line view