EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

CAPITULUM XV.

Qualiter Elizabeth, filia regis Polonie, regi nupserit et fuerit coronata.

Anno Domini! M?CCC? cum Elizabeth, filia regis Polonie?, XIV? etatis sue anno Pragam fuisset adducta, sed per tres annos rex protraxit festa nupciarum, ex quo regnum Boemie et Polonie graviter fuerat conturbatum. Tandem de consilio suorum fidelium ipsam sibi in matrimonium copulavit? et coronari in reginam Boemie et Polonie auctoritate Maguntini et consecrari in ecclesia Pragensi solempniter procuravit. Et fuit facta magna structura inter ecclesias beati Viti et sancti Georgii in castro Pragensi, tamquam semper duratura. Sedilia quoque et mense et omnia, que pertinebant ad regale convivium celebrandum, preparata fuerant et totus circuitus erat circumdatus pannis diversi coloris et interpollata varietate auri et argenti delectabiliter fulgebant, et sic hoc festum fuit decenter consumatum. Anno quoque tercio post nupcias filiam peperit, quam Agnetem nominavit - mortuo quoque? rege Wencezslao -, quam reverendus pater et domi- nus, dominus Iohannes IV", Pragensis episcopus XXVII", baptisavit.

Eodem tempore Tasso? de Wissenburch, regni Boemie camerarius, qui Prage fuit cum rege, ante ecclesiam sancti Clementis inter suos multos familiares a quodam paupere cliente propter iniuriam magnam sibi factam est interfectus; et sic ille per totam turbam attonitam fugiens obtinuit vitam.

Miles quidam? animo conturbato* exposuit coram rege Wencezslao, quod iniuste paciebatur, allegat sibi factam violenciam postulans querimoniis? dari sibi iudices ad iusticiam exequendam. Tunc rex propriis intentus commodis causam querulantis non advertit, sed a se mestum iussit abire. Et in brevi rex recurrens ad conscienciam se ipsum intranee multum^ redarguit et culpabilem reddit, et solus intrans in cubiculum, clauso hostio candelam ardentem cruribus applicavit et acriter se combussit et ait: "Sic caro ardeas, ne in futuro perpetuum ardorem sustineas, et in quinque locis quasi cauterium fecit propter huius peccati pe- nitenciam et correccionem.

quoque P | om. HW

dominus P | on HW

animo conturbato PW | om. H

querimoniis PW | querimonias H

multum P W | militum H

1) Anno Domini...rege Wencezslao | compendiose secundum ChronAR L I, cap. 69, p. 85a-87a

2) Elisabeth, eciam Richenza dicta, bohemice Eliska Rejcka appellata, filia Przemyslav (Premysl Velkopolsky) erat. 3) Nuptiae die 26 m. Maii a. 1303 celebratae sunt.

4) Die 15° m. lunii a. 1305.

5) Eodem tempore Tasso...obtinuit vitam. | compendiose secundum ChronAR l. I, cap. 70, p. 87a-b 6) Miles quidam...correccionem. | secundum ChronAR |. I, cap. 83, p. 103b-104a

a b c d e

39


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile