[1] |
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
|
---|
[4] |
Qualiter Elizabeth, filia regis Polonie, regi nupserit et fuerit coronata.
|
---|
[5] |
Anno Domini! M?CCC? cum Elizabeth, filia regis Polonie?, XIV? etatis sue
|
---|
[6] |
anno Pragam fuisset adducta, sed per tres annos rex protraxit festa nupciarum, ex
|
---|
[7] |
quo regnum Boemie et Polonie graviter fuerat conturbatum. Tandem de consilio
|
---|
[8] |
suorum fidelium ipsam sibi in matrimonium copulavit? et coronari in reginam
|
---|
[9] |
Boemie et Polonie auctoritate Maguntini et consecrari in ecclesia Pragensi
|
---|
[10] |
solempniter procuravit. Et fuit facta magna structura inter ecclesias beati Viti et
|
---|
[11] |
sancti Georgii in castro Pragensi, tamquam semper duratura. Sedilia quoque et
|
---|
[12] |
mense et omnia, que pertinebant ad regale convivium celebrandum, preparata
|
---|
[13] |
fuerant et totus circuitus erat circumdatus pannis diversi coloris et interpollata
|
---|
[14] |
varietate auri et argenti delectabiliter fulgebant, et sic hoc festum fuit decenter
|
---|
[15] |
consumatum. Anno quoque tercio post nupcias filiam peperit, quam Agnetem
|
---|
[16] |
nominavit - mortuo quoque? rege Wencezslao -, quam reverendus pater et domi-
|
---|
[17] |
nus, dominus Iohannes IV", Pragensis episcopus XXVII", baptisavit.
|
---|
[18] |
Eodem tempore Tasso? de Wissenburch, regni Boemie camerarius, qui
|
---|
[19] |
Prage fuit cum rege, ante ecclesiam sancti Clementis inter suos multos familiares
|
---|
[20] |
a quodam paupere cliente propter iniuriam magnam sibi factam est interfectus; et
|
---|
[21] |
sic ille per totam turbam attonitam fugiens obtinuit vitam.
|
---|
[22] |
Miles quidam? animo conturbato* exposuit coram rege Wencezslao, quod
|
---|
[23] |
iniuste paciebatur, allegat sibi factam violenciam postulans querimoniis? dari sibi
|
---|
[24] |
iudices ad iusticiam exequendam. Tunc rex propriis intentus commodis causam
|
---|
[25] |
querulantis non advertit, sed a se mestum iussit abire. Et in brevi rex recurrens ad
|
---|
[26] |
conscienciam se ipsum intranee multum^ redarguit et culpabilem reddit, et solus
|
---|
[27] |
intrans in cubiculum, clauso hostio candelam ardentem cruribus applicavit et
|
---|
[28] |
acriter se combussit et ait: "Sic caro ardeas, ne in futuro perpetuum ardorem
|
---|
[29] |
sustineas”, et in quinque locis quasi cauterium fecit propter huius peccati pe-
|
---|
[30] |
nitenciam et correccionem.
|
---|
[31] |
|
---|
[32] |
|
---|
[33] |
|
---|
[34] |
animo conturbato PW | om. H
|
---|
[35] |
querimoniis PW | querimonias H
|
---|
[36] |
|
---|
[37] |
1) Anno Domini...rege Wencezslao | compendiose secundum ChronAR L I, cap. 69, p. 85a-87a
|
---|
[38] |
2) Elisabeth, eciam Richenza dicta, bohemice Eliska Rejcka appellata, filia Przemyslav (Premysl Velkopolsky) erat.
|
---|
[39] |
3) Nuptiae die 26” m. Maii a. 1303 celebratae sunt.
|
---|
[40] |
4) Die 15° m. lunii a. 1305.
|
---|
[41] |
5) Eodem tempore Tasso...obtinuit vitam. | compendiose secundum ChronAR l. I, cap. 70, p. 87a-b
|
---|
[42] |
6) Miles quidam...correccionem. | secundum ChronAR |. I, cap. 83, p. 103b-104a
|
---|
[43] |
a
|
---|
[44] |
b
|
---|
[45] |
c
|
---|
[46] |
d
|
---|
[47] |
|
---|
[48] |
39
|
---|