Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
Hic se barones clipeis per brachia trudunt,
illic tirones per tirocinia ludunt,
vibratas hastas frangunt si non procul astas,
hoc caveas multum, quod non tangat tibi vultum.
Non est plathea, que non sit plena chorea,
hic etenim Muse propriis sunt artibus use.
Tympana, nabla, chori, thuba sambucique sonori,
rocta, figella®, lira resonant dulcedine mira.
Omne genus ludi fuit hic: currunt ibi nudi,
ut fiant abiles, pugiles non sunt sibi viles.
Hic scit cantare, quidam carmen recitare,
talis saltare, manibus scit ille meare.
Oremus Christum, quod regem protegat istum,
det ubi solamen, homo dicat quilibet amen.
CAPITULUM XII.
Quomodo rex sequenti die coronacionis sue novam ecclesiam fundavit.
*Referente regum! historia** dicitur, quod plurimi reges ex Juda non
solum pro adepta de hostibus victoria, verum eciam pro suscepta honoris gloria
olym ad templum sanctum, quod erat in Iherusalem, venisse et ibidem obtulisse
sacrificia, victimas et hostias pacificas. Quid? Minus fecit iste rex? Solus enim ex eis
rex Salomon, que David, pater suus, sibi reliquerat, donariis templum in Iheru-
salem construxerat, in quo populus Deum adorabat, et reges, qui fuerunt postea,
offerebant quidem in templo, sed non templum. Iste vero rex, non solum obtulit
acceptabile sacrificium in templo, verum eciam obtulit et templum Domino pro
sacrificio. Unde ne rex gratissimus vicium ingratitudinis incurreret, sciens, quod
ingratitudo fontem pietatis, rorem misericordie et fluenta gracie exsiccat, et eciam
ut de accepto beneficio consecracionis et sue unccionis primicias domino Deo
offerret, completo igitur die regie coronacionis statim die sequenti, hoc? est feria
secunda post Penthecosten, que tunc fuit anno Domini M^OC?^XCVII? XIII“
? frangunt HW (v. ChronAR) | tangunt P.
^ figella P | figiella HW
* *-* P| Regum referente hystoria H laes. W
4 hoc Plid HW
* XIII PI XII HW
1) Referente regum...eis tribuendo. | secundum ChronAR l. I, cap. 64, p. 77a-78a
33