EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

Hic se barones clipeis per brachia trudunt,

illic tirones per tirocinia ludunt,

vibratas hastas frangunt si non procul astas,

hoc caveas multum, quod non tangat tibi vultum. Non est plathea, que non sit plena chorea,

hic etenim Muse propriis sunt artibus use. Tympana, nabla, chori, thuba sambucique sonori, rocta, figella®, lira resonant dulcedine mira. Omne genus ludi fuit hic: currunt ibi nudi,

ut fiant abiles, pugiles non sunt sibi viles.

Hic scit cantare, quidam carmen recitare,

talis saltare, manibus scit ille meare.

Oremus Christum, quod regem protegat istum, det ubi solamen, homo dicat quilibet amen.

CAPITULUM XII.

Quomodo rex sequenti die coronacionis sue novam ecclesiam fundavit.

*Referente regum! historia** dicitur, quod plurimi reges ex Juda non solum pro adepta de hostibus victoria, verum eciam pro suscepta honoris gloria olym ad templum sanctum, quod erat in Iherusalem, venisse et ibidem obtulisse sacrificia, victimas et hostias pacificas. Quid? Minus fecit iste rex? Solus enim ex eis rex Salomon, que David, pater suus, sibi reliquerat, donariis templum in Iheru- salem construxerat, in quo populus Deum adorabat, et reges, qui fuerunt postea, offerebant quidem in templo, sed non templum. Iste vero rex, non solum obtulit acceptabile sacrificium in templo, verum eciam obtulit et templum Domino pro sacrificio. Unde ne rex gratissimus vicium ingratitudinis incurreret, sciens, quod ingratitudo fontem pietatis, rorem misericordie et fluenta gracie exsiccat, et eciam ut de accepto beneficio consecracionis et sue unccionis primicias domino Deo offerret, completo igitur die regie coronacionis statim die sequenti, hoc? est feria secunda post Penthecosten, que tunc fuit anno Domini M^OC?^XCVII? XIII

? frangunt HW (v. ChronAR) | tangunt P.

^ figella P | figiella HW

* *-* P| Regum referente hystoria H laes. W

4 hoc Plid HW

* XIII PI XII HW

1) Referente regum...eis tribuendo. | secundum ChronAR l. I, cap. 64, p. 77a-78a

33



Text viewManuscript line view