EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

Et^hoc dictus Allexius dolose egit, maxime propter suam utilitatem, et contra regem procuravit, quod dux Calisiensis! per sedem apostolicam in regem fuit coronatus; qui quidem paulo post a suis occiditur. Rex autem Wencezslaus in regem Polonie cum solempnitate maxima coronatur, predictus autem magister Allexius a famulo suo in via est interemptus.

Et illo tempore rex vocaverat magistrum Goczium^, utriusque iuris tam canonici quam civilis ydoneum professorem?, volens instaurare scriptas leges in suo regno. Quidam autem nobiles hiis auditis non modicum doluerunt, ne vigor scripti iuris invalesceret et ne utilitas aliquorum in iudiciis deperiret, unde rex propter eos distulit facere suum inceptum*.

Et ipse eciam* generale studium Prage decreverat instaurare: et sui sibi iterum disuaserunt. Et hii non intendebant paci principaliter consulere, sed pocius clericalis dignitatis profectibus contraire.

Consilium tale studium revocat generale, unde statum cleri rex proposuit revereri. Miror, quod mille plagas non percipit ille, quem cuncti nostis: cleri tam publicus hostis, qui studii flores et cleri tollit honores.

2

Quoddam notabile de Celestino papa.

Anno Domini MCCXCV"? sanctus Celestinus papa maxime humilitatis ipsum impellente gracia anno primo sedis sue in Neapoli civitate apostolice dignitatis apicem voluntarie resignavit. Hic quidem antea Petrus de Marrone dictus fuerat, sub regulari degens habitu monasticam vitam et heremiticam* diu duxerat, sic? ut celibis vite sanctimonia istum virum celestem dignum Celestini nomine non immerito faciebat. Et licet ex isto sanctissimo quam sanissimo capite se feliciora membra universalis ecclesie reputarent, ipsa tamen humilitas, que alta nescit sapere sed timere, pastorem pervigilem quasi pro servo docuit se habere. Deus

EL PWIEx H

inceptum P | conceptum H las. W

heremiticam P W | heremitam H

sic Plita H las. W

1) Przemyslav (Premysl) II., dux Magnae Poloniae et Pomoraniae, rex Poloniae die 26? m. Iulii, a. 1295 coronatus, die 8^ m.

Februarii a. 1296 occisus est. Cf. Susta, CD I/1, p. 453-457. Verba dux...coronatur de cap. 50 libri I. ChronAR (p. 61a) sumpta sunt.

2) magistrum Goczium...inceptum. | cf. ChronAR I. I, cap. 51, p. 61b-62a

3) Gozzio de Orvieto, iurisperitus ilalicus, qui lus regale montanorum Monti Cutnae scripsit.

4) Et ipse eciam ... tollit honores. | secundum ChronAR l. I, cap. 52, p. 62a- 63a

5) Anno Domini MCCXCV'....fuit sanatus. | cf. ChronAR L I, cap. 54, p. 64a-b.. Celestinus V. autem papa die 5^ m. [ulii a. 1294 electus, eodem anno die 13? m. Decembris resignavit.

an ow

27


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile