CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
Et^hoc dictus Allexius dolose egit, maxime propter suam utilitatem, et contra
regem procuravit, quod dux Calisiensis! per sedem apostolicam in regem fuit
coronatus; qui quidem paulo post a suis occiditur. Rex autem Wencezslaus in
regem Polonie cum solempnitate maxima coronatur, predictus autem magister
Allexius a famulo suo in via est interemptus.
Et illo tempore rex vocaverat magistrum Goczium^, utriusque iuris tam
canonici quam civilis ydoneum professorem?, volens instaurare scriptas leges in
suo regno. Quidam autem nobiles hiis auditis non modicum doluerunt, ne vigor
scripti iuris invalesceret et ne utilitas aliquorum in iudiciis deperiret, unde rex
propter eos distulit facere suum inceptum*.
Et ipse eciam* generale studium Prage decreverat instaurare: et sui sibi
iterum disuaserunt. Et hii non intendebant paci principaliter consulere, sed
pocius clericalis dignitatis profectibus contraire.
Consilium tale studium revocat generale,
unde statum cleri rex proposuit revereri.
Miror, quod mille plagas non percipit ille,
quem cuncti nostis: cleri tam publicus hostis,
qui studii flores et cleri tollit honores.
2
Quoddam notabile de Celestino papa.
Anno Domini MCCXCV"? sanctus Celestinus papa maxime humilitatis ipsum
impellente gracia anno primo sedis sue in Neapoli civitate apostolice dignitatis
apicem voluntarie resignavit. Hic quidem antea Petrus de Marrone dictus fuerat,
sub regulari degens habitu monasticam vitam et heremiticam* diu duxerat, sic? ut
celibis vite sanctimonia istum virum celestem dignum Celestini nomine non
immerito faciebat. Et licet ex isto sanctissimo quam sanissimo capite se feliciora
membra universalis ecclesie reputarent, ipsa tamen humilitas, que alta nescit
sapere sed timere, pastorem pervigilem quasi pro servo docuit se habere. Deus
EL PWIEx H
inceptum P | conceptum H las. W
heremiticam P W | heremitam H
sic Plita H las. W
1) Przemyslav (Premysl) II., dux Magnae Poloniae et Pomoraniae, rex Poloniae die 26? m. Iulii, a. 1295 coronatus, die 8^ m.
Februarii a. 1296 occisus est. Cf. Susta, CD I/1, p. 453-457. — Verba dux...coronatur de cap. 50 libri I. ChronAR (p. 61a)
sumpta sunt.
2) magistrum Goczium...inceptum. | cf. ChronAR I. I, cap. 51, p. 61b-62a
3) Gozzio de Orvieto, iurisperitus ilalicus, qui lus regale montanorum Monti Cutnae scripsit.
4) Et ipse eciam ... tollit honores. | secundum ChronAR l. I, cap. 52, p. 62a- 63a
5) Anno Domini MCCXCV'....fuit sanatus. | cf. ChronAR L I, cap. 54, p. 64a-b.. Celestinus V. autem papa die 5^ m. [ulii
a. 1294 electus, eodem anno die 13? m. Decembris resignavit.
an ow
27