EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

Et eodem tempore' rex, ubi fuerat curia sue venacionis, Zbraslaw? nomine, monasterium ordinis Cisterciensis fundavit et Aulam Regiam appellavit. Et quia dominus Thobias episcopus asseruit dictam curiam esse Pragensis ecclesie, unde rex alias hereditates dicte ecclesie assignavit iuxta nobilium terre estimacionem. Et abbate cum fratribus intronizatis anno Domini M°CC°XC°II°, ipse est annus regis XXII", in dominica Misericordia Domini, que tunc fuit XIP kalendas Magii, a domino Thobia, episcopo Pragensi, locus ibidem consecratur. Et rex convocatis abbate? cum fratribus? CD marcarum redditus cum XXIIII araturis et sufficiencia nemorum Deo et? beate Virgini coram suis nobilibus obtulit ex regia libertate instrumentis regalibus roborando et XII fratribus et eorum abbati predicta devo- cius assignavit?. Sed nunc ipsorum laudabilis numerus est excellenter multiplica- tus et monasterium ipsorum* miro et efficaci opere construitur et diversimode decoratur. Et predictis fratribus? rex dedit crucem auream cum gemmis preciosis ornatam, quam pro mille et CD marcis argenti comparaverat, et multas mon- strancias ex auro et argento cum reliquiis sanctorum et ornatum multiplicem ecclesiasticum preciosum cum multis calicibus argenteis, CC quoque marcas argenti obtulit pro libris comparandis. Et patribus ordinis misit dona multa et pre- ciosa, ut fundacio sua approbaretur et ut ordinis ei conferrent fraternitatem, quod factum est cum graciarum accione, et pro salute eius creatori omnium preces fundunt,

dicentes: Christe, fac rex pius vivat iste

letus et illesus, exaltetur quasi Cresus

diviciis, vite fac hunc consumere rite

cursum presentis, furor hostis eum vehementis numquam turbare valeat, sed magnificare ipsum digneris, qui corda fidelia? queris,

et tibi sint grata sua munera, Virgo beata, protege, defendas hunc et sibi cuncta rependas, in facie Christi, quem virgo manens peperisti.

2 Zbraslaw P | Zbraslaus HW

5 abbate P labbatibus HW

* cum fratribus P | om. HW

det PW | om. H

* ipsorum Pleorum HW

f vivat P | hic vivat H lacs. W

fidelia P,W fidelium H

1) Et eodem tempore rex...devocius assignavit. | compendiose secundum ChronAR L. I, cap. 37 cum cap. 40, p. 47b, 52a

2) Primae litterae donationum iam a. 1293, sed litterae fundatoriae demum a. 1304 datae sunt (v. RBM II, n. 1633, RBM II, n. 2004).

3) Et predictis fratribus...manens peperisti. | cf. ChronAR L I, cap. 44, p. 55a-b

23


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile