CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
Et eodem tempore' rex, ubi fuerat curia sue venacionis, Zbraslaw? nomine,
monasterium ordinis Cisterciensis fundavit et Aulam Regiam appellavit. Et quia
dominus Thobias episcopus asseruit dictam curiam esse Pragensis ecclesie, unde
rex alias hereditates dicte ecclesie assignavit iuxta nobilium terre estimacionem.
Et abbate cum fratribus intronizatis anno Domini M°CC°XC°II°, ipse est annus
regis XXII", in dominica Misericordia Domini, que tunc fuit XIP kalendas Magii,
a domino Thobia, episcopo Pragensi, locus ibidem consecratur. Et rex convocatis
abbate? cum fratribus? CD marcarum redditus cum XXIIII araturis et sufficiencia
nemorum Deo et? beate Virgini coram suis nobilibus obtulit ex regia libertate
instrumentis regalibus roborando et XII fratribus et eorum abbati predicta devo-
cius assignavit?. Sed nunc ipsorum laudabilis numerus est excellenter multiplica-
tus et monasterium ipsorum* miro et efficaci opere construitur et diversimode
decoratur. Et predictis fratribus? rex dedit crucem auream cum gemmis preciosis
ornatam, quam pro mille et CD marcis argenti comparaverat, et multas mon-
strancias ex auro et argento cum reliquiis sanctorum et ornatum multiplicem
ecclesiasticum preciosum cum multis calicibus argenteis, CC quoque marcas
argenti obtulit pro libris comparandis. Et patribus ordinis misit dona multa et pre-
ciosa, ut fundacio sua approbaretur et ut ordinis ei conferrent fraternitatem, quod
factum est cum graciarum accione, et pro salute eius creatori omnium preces
fundunt,
dicentes: Christe, fac rex pius vivat iste
letus et illesus, exaltetur quasi Cresus
diviciis, vite fac hunc consumere rite
cursum presentis, furor hostis eum vehementis
numquam turbare valeat, sed magnificare
ipsum digneris, qui corda fidelia? queris,
et tibi sint grata sua munera, Virgo beata,
protege, defendas hunc et sibi cuncta rependas,
in facie Christi, quem virgo manens peperisti.
2 Zbraslaw P | Zbraslaus HW
5 abbate P labbatibus HW
* cum fratribus P | om. HW
det PW | om. H
* ipsorum Pleorum HW
f vivat P | hic vivat H lacs. W
€ fidelia P,W fidelium H
1) Et eodem tempore rex...devocius assignavit. | compendiose secundum ChronAR L. I, cap. 37 cum cap. 40, p. 47b, 52a
2) Primae litterae donationum iam a. 1293, sed litterae fundatoriae demum a. 1304 datae sunt (v. RBM II, n. 1633, RBM II,
n. 2004).
3) Et predictis fratribus...manens peperisti. | cf. ChronAR L I, cap. 44, p. 55a-b
23