EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Introductio

PRAEFATIO

Progressus historiographiae, gui temporibus Caroli IV' incepit, et in histo- riis adhuc scriptis et in favore regis consistebat; pari modo litterae artesgue hoc tempore florentes in stabilitate politica oeconomicague positae ad hunc progres- sum multum afferebant. Libri historiarum praecedentes in institutionibus eccle- siasticis, praesertim in capitulo Pragensi (Cosmas et continuatores) et in monaste- riis (ab annalibus Monachi Sazaviensis ad Chronicon Aulae Regiae) scripti sunt. Etiam temporibus Caroli ita res se habet, sed prima vice ipse rex auctores adiuvat et incitat, prima vice res gestae scribendae ad effectum politicum magni momenti adducunt: pro Carolo rege imago eius regni positiva officialisque formanda est, quae e traditione interna, id est e traditione Magnae Moraviae et familiae Pie mysli, initium capiat et Caroli rationem regnandi comprehendat. Carolus enim in Francia cognovit, qualem vim argumenta historiae habere et quomodo proposita regis adiuvare possent; quae cognitio mentem eius concitat et stimulat.

Chronica Francisci Pragensis corpori librorum historiam Bohemiae spe- ctantium, quem episcopus Iohannes de DraZic fieri fecit (codex DraZicensis, hodie in Bibliotheca Capituli metropolitani Pragensis, sign. G 5, per quem fortasse et Carolus rex de historia Bohemiae informatus est), addicta sunt. Ad annales priores opus scriptoris moderni adiunctum est, id est scriptum Francisci, qui iussu episcopis Iohannis "vitam, status, acta et mores regum Boemorum et. episcoporum..." de- scribere conatus est.

Personae et vitae auctoris scientiam minimam habemus, quia solum verba eius propria nobis testimonia praestant. Anno 1321 aut fortasse 1323 Romae fuit (l. II, cap. 8, 1. III cap. 12), sed nescimus, num ibi studii causa (Jos. Emler, FRB IV p. XVIII) an ex mandato episcopi Iohannis (F. M. Barto$, Nová recenze, p. 95) manserit. In libro III., cap. (2) 3 expressis verbis se auctorem chronicarum, capel- lanum et poenitentiarium episcopi lohannis indicat necnon mentionem facit officium praedicandi in ecclesia s. Viti fratribus Praedicatoribus nuper ablatum ei, quondam rectori scolae Vissegradensi, ab episcopo comissum esse. In nullo alio loco de hoc officio loquitur et postea (I. III, cap. 30) se tantum poenitentiarium appellat. Nonnulli historici Franciscum canonicum vel praepositum Pragensem vel vicarium episcopi generalem fuisse existimant, cuius rei autem nulla testimonia habemus. Nomen Francisci in canonicos Pragenses non saepe occurrit: A. Podlaha (Series, p. 41, n. 346) solum unum Franciscum, annis 1363-1370 decanum ecclesiae Pragensis, cognoscit, sed auctor chronicarum eo tempore mortuus esse videtur (Crugerius annum 1362 ut annum mortis Francisci offert). Tomek (Déjepis, t. V, p. 192) tres Franciscos nominat: ad annum 1343 Franciscum Wylandi (v. infra); post decanum Boleslaviensem, anno 1355 praepositum ecclesiae collegiatae Omnium sanctorum; deinde nostrum scriptorem, de quo autem nihil nisi verba chronicarum dicit. In registris Vaticanis papae Iohannis XXII, (ut me prof.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile