EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Introductio

[2]

[3]
PRAEFATIO

[4]
Progressus historiographiae, gui temporibus Caroli IV' incepit, et in histo-
[5]
riis adhuc scriptis et in favore regis consistebat; pari modo litterae artesgue hoc
[6]
tempore florentes in stabilitate politica oeconomicague positae ad hunc progres-
[7]
sum multum afferebant. Libri historiarum praecedentes in institutionibus eccle-
[8]
siasticis, praesertim in capitulo Pragensi (Cosmas et continuatores) et in monaste-
[9]
riis (ab annalibus Monachi Sazaviensis ad Chronicon Aulae Regiae) scripti sunt.
[10]
Etiam temporibus Caroli ita res se habet, sed prima vice ipse rex auctores adiuvat
[11]
et incitat, prima vice res gestae scribendae ad effectum politicum magni momenti
[12]
adducunt: pro Carolo rege imago eius regni positiva officialisque formanda est,
[13]
quae e traditione interna, id est e traditione Magnae Moraviae et familiae Pie
[14]
mysli, initium capiat et Caroli rationem regnandi comprehendat. Carolus enim in
[15]
Francia cognovit, qualem vim argumenta historiae habere et quomodo proposita
[16]
regis adiuvare possent; quae cognitio mentem eius concitat et stimulat.

[17]
Chronica Francisci Pragensis corpori librorum historiam Bohemiae spe-
[18]
ctantium, quem episcopus Iohannes de DraZic fieri fecit (codex DraZicensis, hodie
[19]
in Bibliotheca Capituli metropolitani Pragensis, sign. G 5, per quem fortasse et
[20]
Carolus rex de historia Bohemiae informatus est), addicta sunt. Ad annales
[21]
priores opus scriptoris moderni adiunctum est, id est scriptum Francisci, qui iussu
[22]
episcopis Iohannis "vitam, status, acta et mores regum Boemorum et. episcoporum..." de-
[23]
scribere conatus est.

[24]
Personae et vitae auctoris scientiam minimam habemus, quia solum verba
[25]
eius propria nobis testimonia praestant. Anno 1321 aut fortasse 1323 Romae fuit
[26]
(l. II, cap. 8, 1. III cap. 12), sed nescimus, num ibi studii causa (Jos. Emler, FRB IV
[27]
p. XVIII) an ex mandato episcopi Iohannis (F. M. Barto$, Nová recenze, p. 95)
[28]
manserit. In libro III., cap. (2) 3 expressis verbis se auctorem chronicarum, capel-
[29]
lanum et poenitentiarium episcopi lohannis indicat necnon mentionem facit
[30]
officium praedicandi in ecclesia s. Viti fratribus Praedicatoribus nuper ablatum ei,
[31]
quondam rectori scolae Vissegradensi, ab episcopo comissum esse. In nullo alio
[32]
loco de hoc officio loquitur et postea (I. III, cap. 30) se tantum poenitentiarium
[33]
appellat. Nonnulli historici Franciscum canonicum vel praepositum Pragensem vel
[34]
vicarium episcopi generalem fuisse existimant, cuius rei autem nulla testimonia
[35]
habemus. Nomen Francisci in canonicos Pragenses non saepe occurrit: A. Podlaha
[36]
(Series, p. 41, n. 346) solum unum Franciscum, annis 1363-1370 decanum ecclesiae
[37]
Pragensis, cognoscit, sed auctor chronicarum eo tempore mortuus esse videtur
[38]
(Crugerius annum 1362 ut annum mortis Francisci offert). Tomek (Déjepis, t. V,
[39]
p. 192) tres Franciscos nominat: ad annum 1343 Franciscum Wylandi (v. infra);
[40]
post decanum Boleslaviensem, anno 1355 praepositum ecclesiae collegiatae
[41]
Omnium sanctorum; deinde nostrum scriptorem, de quo autem nihil nisi verba
[42]
chronicarum dicit. In registris Vaticanis papae Iohannis XXII, (ut me prof.


Text viewFacsimile