EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

sancta Trinitate, de Sancto Spiritu, de beata Virgine, de patronis et alias multas, ad manum* autem cuiuslibet sacerdotis missam dicentis offerebat II aureos vel XII argenteos. Et ita largus fuit, quod non potest de facili enarrari, erga principes, mediocres et pauperes et semper multitudo magna? nobilium et militum et arma- torum ipsum sequebatur. Et ornatus regie capelle fuit de preciosissimis pannis auro textis et de purpura et bisso et omnia utensilia capelle et mense erant ex auro puro, quedam et ex argento decentissime fabricata.

Et anno V? eleccionis sue Rudolphus misit? nuncios ad regem Boemie petens sibi restitui terras, videlicet Stiriam, Austriam, Karinthiam, Portum Naonis, Forum Iulii, asserens ipsas ad imperium pertinere. Ipse vero asseruit propter causas diversas* ipsas se iuste! possidere. Huius rei gracia ambo reges cum exercitibus suis circa Danubium in Austria convenerunt, ipsum vero flumen in me- dio eorum decurrebat. Cumque septem ebdomadas morarentur ibidem, videntes personarum et victualium defectus, sub iuramenti interposicione convenerunt ad quandam insulam dictam Chamberch cum parva comitiva et tractatu? prehabito fedus inierunt in contractu sponsalium, videlicet ut Wenceslaus, filius regis Boemie, filiam domini Rudolphi electi accipiat in uxorem et e converso filius electi filiam regis Boemie sibi accipiat" in uxorem. Hic contractus confirmatus fuit et per utriusque principis iuramenti interposicionem in presencia multorum episcoporum et principum et nobilium personarum multarum. Fuerunt eciam ins- trumenta super eodem contractu confecta et multorum principum pro testimonio sigillis insignita. Unde rex Przsemisl suorum consilio inductus, sub spe uberioris gracie obtulit sibi V vexilla in signum subieccionis, sperans sibi eadem cum terris restitui incontinenti. Ipse vero consilio prehabito duo vexilla sibi restituit cum terris, videlicet Boemie et Moravie, ponens eum sub spe restitucionis. Et hiis pera- ctis cum pace ad propria remearunt. Acta sunt hec anno Domini MCCLXXVI XII Kalendas Septembris.

Eodem tempore filia regis, nomine Chungundis, ad sanctum Franciscum in claustro virginum sancte Clare precidit sibi tricas et vovit Deo virginitatem induens griseum mantellum, ex quo rex multum turbatur et nobiles regni. Verum tamen

^ manum PW | manus H

^ multitudo magna P | magna multitudo HW

* quedam et PW | quadam H

4 misit PH | om. W

* causas diversas P | diversas causas HW

f seiuste HW l iuste P

8 tractatu H | contractu PW

h sibi accipiat P l accipiat sibi HW

! videlicet P I scilicet HW

J MCCLXXVI® P post rasuram, qua duae ultimae lineae delentur!1. MCCLXXVII' HW

1) False dictum. Contractus die 21" m. Novembris a. 1276 confectus est et condiciones aliquot dies post (die 26^) confirmatae sunt (v. RBM II, n. 1050 et 1053).

13


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile