CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
sancta Trinitate, de Sancto Spiritu, de beata Virgine, de patronis et alias multas, ad
manum* autem cuiuslibet sacerdotis missam dicentis offerebat II aureos vel XII
argenteos. Et ita largus fuit, quod non potest de facili enarrari, erga principes,
mediocres et pauperes et semper multitudo magna? nobilium et militum et arma-
torum ipsum sequebatur. Et ornatus regie capelle fuit de preciosissimis pannis
auro textis et de purpura et bisso et omnia utensilia capelle et mense erant ex
auro puro, quedam et ex argento decentissime fabricata.
Et anno V? eleccionis sue Rudolphus misit? nuncios ad regem Boemie
petens sibi restitui terras, videlicet Stiriam, Austriam, Karinthiam, Portum Naonis,
Forum Iulii, asserens ipsas ad imperium pertinere. Ipse vero asseruit propter
causas diversas* ipsas se iuste! possidere. Huius rei gracia ambo reges cum
exercitibus suis circa Danubium in Austria convenerunt, ipsum vero flumen in me-
dio eorum decurrebat. Cumque septem ebdomadas morarentur ibidem, videntes
personarum et victualium defectus, sub iuramenti interposicione convenerunt ad
quandam insulam dictam Chamberch cum parva comitiva et tractatu? prehabito
fedus inierunt in contractu sponsalium, videlicet ut Wenceslaus, filius regis
Boemie, filiam domini Rudolphi electi accipiat in uxorem et e converso filius
electi filiam regis Boemie sibi accipiat" in uxorem. Hic contractus confirmatus fuit
et per utriusque principis iuramenti interposicionem in presencia multorum
episcoporum et principum et nobilium personarum multarum. Fuerunt eciam ins-
trumenta super eodem contractu confecta et multorum principum pro testimonio
sigillis insignita. Unde rex Przsemisl suorum consilio inductus, sub spe uberioris
gracie obtulit sibi V vexilla in signum subieccionis, sperans sibi eadem cum terris
restitui incontinenti. Ipse vero consilio prehabito duo vexilla sibi restituit cum
terris, videlicet Boemie et Moravie, ponens eum sub spe restitucionis. Et hiis pera-
ctis cum pace ad propria remearunt. Acta sunt hec anno Domini MCCLXXVI XII
Kalendas Septembris“.
Eodem tempore filia regis, nomine Chungundis, ad sanctum Franciscum in
claustro virginum sancte Clare precidit sibi tricas et vovit Deo virginitatem induens
griseum mantellum, ex quo rex multum turbatur et nobiles regni. Verum tamen
^ manum PW | manus H
^ multitudo magna P | magna multitudo HW
* quedam et PW | quadam H
4 misit PH | om. W
* causas diversas P | diversas causas HW
f seiuste HW l iuste P
8 tractatu H | contractu PW
h sibi accipiat P l accipiat sibi HW
! videlicet P I scilicet HW
J MCCLXXVI® P post rasuram, qua duae ultimae lineae delentur!1. MCCLXXVII' HW
1) False dictum. Contractus die 21" m. Novembris a. 1276 confectus est et condiciones aliquot dies post (die 26^) confirmatae
sunt (v. RBM II, n. 1050 et 1053).
13