1092
1092
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
. CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber tercius
Eodem tempore venit ad dominum regem quondam Rome urbis tribunus
nomine Nicolaus!, vir magne litterature et facundie, primum quidem civis Roma-
nus, sed principatum prefatum assecutus se in suis litteris scribebat 'Nicolaus
candidatus', 'miles Spiritus sancti', quia, ut dicitur, in die Penthecostes nutu divino,
ut asseruit, fuit in tribunum electus et pluribus coronis coronatus, ut ex suis litteris
colligitur evidenter. Quo principatu adepto fertur magnam utilitatem reipublice
et universitati procurasse et plura bella commisisse, ita quod Columpnenses,
principales in urbe Romana, prostravit ac delevit. Qui in tantam elacionem eleva-
tus? et presumpcionem primum quidem Bavarum Luduicum, deinde ipso defun-
cto dominum nostrum regem, regem? Romanorum electum et omnes electores ad
curiam suam litteratorie citavit - qui prehabito consilio citaciones suas contemp-
serunt - et ad hoc faciendum asseruit se ex privilegiis antiquorum principum
Romanorum habere plenam auctoritatem.
Ceterum conspiracione contra eum facta per prefectum urbis prefate
repulsus est*, «qui»? fidefragus effectus dicto tribuno excidium* procuravit. Qui ad
Montes Wlcanos! veniens cum heremitis fratribus Minoribus, quorum ordinem
dicitur fuisse professus, «habitavit^*. Veniensque ad eum quidam heremita no-
mine Anglus ipsum nomine proprio salutavit. Quo mirante, quia nomen suum
fuerat occultatum, tunc ait illi: "Satis pro te oracionibus et contemplacioni vacasti,
expedit iam, ut pro utilitate proximi et republica utiliter procuranda studeas
insudare", dans eidem certos legacionis articulos ad regem Romanorum ex parte
sua proferendos. Quo in hoc facto hesitante subiunxit prefatus heremita dicens^:
"Vadas sine formidine, nam pro signo reperies apud ipsum talem librum sic
intitulatum." Tandem veniens ad dominum regem? proposuit satis erroneam suam
legacionem et libro sibi ostenso Iohannis heretici hic condempnati, in quo perlec-
tis quibusdam capitulis osculatus est eum dicens: "Iste est liber, quem quesivi,
et ecce inveni." Quo facto dixit, quod infra annum et dimidium magna persecucio
cleri esse deberet, ita quod eciam' papa esset in periculo in propria persona
et quod occiderentur multi cardinales et quod infra tempus iam dictum deberet
modernus papa de hac vita migrare et alter totus pauper eligi, qui edificare
elevatus H lest elevatus W
regem Wlin regem H
est Zalet HW
gui suppl. Za
excidium W | exodium H
Wlcanos H | Wlamos W
habitavit Em | om. HW
dicens Wl om. H
ecian W | om. H
1) Cola di Rienzo, filius cauponis romani, homo litteratus, notarius communitatis urbanae Romae, tribunus populi Romani.
De eius vita et operis cf. Spłudcek, Karel IV., p. 226 sqq.
2) Pragam circa vere a. 1350 venit.
— — п ао
209
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile