EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

. CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber tercius

Eodem tempore venit ad dominum regem quondam Rome urbis tribunus nomine Nicolaus!, vir magne litterature et facundie, primum quidem civis Roma- nus, sed principatum prefatum assecutus se in suis litteris scribebat 'Nicolaus candidatus', 'miles Spiritus sancti', quia, ut dicitur, in die Penthecostes nutu divino, ut asseruit, fuit in tribunum electus et pluribus coronis coronatus, ut ex suis litteris colligitur evidenter. Quo principatu adepto fertur magnam utilitatem reipublice et universitati procurasse et plura bella commisisse, ita quod Columpnenses, principales in urbe Romana, prostravit ac delevit. Qui in tantam elacionem eleva- tus? et presumpcionem primum quidem Bavarum Luduicum, deinde ipso defun- cto dominum nostrum regem, regem? Romanorum electum et omnes electores ad curiam suam litteratorie citavit - qui prehabito consilio citaciones suas contemp- serunt - et ad hoc faciendum asseruit se ex privilegiis antiquorum principum Romanorum habere plenam auctoritatem.

Ceterum conspiracione contra eum facta per prefectum urbis prefate repulsus est*, «qui»? fidefragus effectus dicto tribuno excidium* procuravit. Qui ad Montes Wlcanos! veniens cum heremitis fratribus Minoribus, quorum ordinem dicitur fuisse professus, «habitavit^*. Veniensque ad eum quidam heremita no- mine Anglus ipsum nomine proprio salutavit. Quo mirante, quia nomen suum fuerat occultatum, tunc ait illi: "Satis pro te oracionibus et contemplacioni vacasti, expedit iam, ut pro utilitate proximi et republica utiliter procuranda studeas insudare", dans eidem certos legacionis articulos ad regem Romanorum ex parte sua proferendos. Quo in hoc facto hesitante subiunxit prefatus heremita dicens^: "Vadas sine formidine, nam pro signo reperies apud ipsum talem librum sic intitulatum." Tandem veniens ad dominum regem? proposuit satis erroneam suam legacionem et libro sibi ostenso Iohannis heretici hic condempnati, in quo perlec- tis quibusdam capitulis osculatus est eum dicens: "Iste est liber, quem quesivi, et ecce inveni." Quo facto dixit, quod infra annum et dimidium magna persecucio cleri esse deberet, ita quod eciam' papa esset in periculo in propria persona et quod occiderentur multi cardinales et quod infra tempus iam dictum deberet modernus papa de hac vita migrare et alter totus pauper eligi, qui edificare

elevatus H lest elevatus W

regem Wlin regem H

est Zalet HW

gui suppl. Za

excidium W | exodium H

Wlcanos H | Wlamos W

habitavit Em | om. HW

dicens Wl om. H

ecian W | om. H

1) Cola di Rienzo, filius cauponis romani, homo litteratus, notarius communitatis urbanae Romae, tribunus populi Romani. De eius vita et operis cf. Spłudcek, Karel IV., p. 226 sqq.

2) Pragam circa vere a. 1350 venit.

п ао

209



Text viewManuscript line view