EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

equum. Istud in exemplum sit principibus: violentum iuxta philosophum non fore perpetuum.

Porro dominus rex nemine adversante intromisit se de Ratispona, de Nurenberk et de aliis civitatibus spectantibus ad imperialem dignitatem, denique principes diversarum terrarum vicinarum venientes, se humiliter subiicientes oma- gium receperunt.

Eodem anno fratres, qui Carmelite nuncupantur, ponunt primum fun- damentum ereccionis domus eorum extra muros civitatis Pragensis'. Monachi quoque Sclavi nigri ordinis de Crawacie? partibus venientes habitacula sua inter Sderaz et Wyssegrad iuxta ecclesiam sanctorum martirum Cosme et Damiani lo- caverunt?. Et hec acta sunt domino rege annuente et ordinante ad cultum divinum amplificandum.

CAPITULUM XXVI.

De fundacione Nove civitatis Pragensis et de epydymia *valde gravi et perniciosa*.

Rex regum dominus Deus, celi et terre imperator et rector, congrue potest augustus appellari, auget enim res de non esse in esse producendo. Denique po- tencia, sapiencia, bonitas, cunctarumque perfeccio virtutum in ipso sunt per essenciam, in creaturis vero per participacionem. Cui soli? convenit? esse omnis boni bonum: bonitas enim uniuscuiusque est perfeccio ipsius, Deus autem cum sit simpliciter perfectus, sua perfeccione omnes rerum perfecciones comprehendit, et ita est omnis boni bonum. Ceterum summum regem imitatus serenissimus princeps et dominus, dominus Karolus, rex Romanorum ac Boemorum, semper augustus, auxit enim regnum suum in spiritualibus et temporalibus, ut liquet in predictis.

Anno quoque Domini MCCCXLVIII, XXVI die Marcii fundavit dominus rex prefatus Novam civitatem Pragensem? manu propria primum lapidem po- nendo.

^ Crawacie H | Ungarie W

b *.-* H I gravi valde. W

* soli WIsolucio H

d convenit Emlvenit H lacs. W

1) Monasterium b. Virginis Mariae in Arena (hodie P. Marie Snéné), posterius ordinis fratrum Minorum, cuius lapis primarius Karolus die 3" m. Septembris posuit.

9) Monasterium Slavorum (na Slovanech, Emauzy) ordinis s. Benedicti Karolus litteris die 21" m. Novembris a. 1347 Norimbergae datis fundavit (v. RBM V/1, n. 257).

3) Literae fundationis die 8^ m. Martii a. 1348 datae sunt (v. ВВМ V/1, n. 297). Cf. subtilius Spévácek, Karel IV., p. 267 sq.

202


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile