EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

[2]

[3]
equum. Istud in exemplum sit principibus: violentum
[4]
iuxta philosophum non fore perpetuum.

[5]
Porro dominus rex nemine adversante intromisit se de Ratispona, de
[6]
Nurenberk et de aliis civitatibus spectantibus ad imperialem dignitatem, denique
[7]
principes diversarum terrarum vicinarum venientes, se humiliter subiicientes oma-
[8]
gium receperunt.

[9]
Eodem anno fratres, qui Carmelite nuncupantur, ponunt primum fun-
[10]
damentum ereccionis domus eorum extra muros civitatis Pragensis'. Monachi
[11]
quoque Sclavi nigri ordinis de Crawacie? partibus venientes habitacula sua inter
[12]
Sderaz et Wyssegrad iuxta ecclesiam sanctorum martirum Cosme et Damiani lo-
[13]
caverunt?. Et hec acta sunt domino rege annuente et ordinante ad cultum divinum
[14]
amplificandum.

[15]
CAPITULUM XXVI.

[16]
De fundacione Nove civitatis Pragensis et de epydymia *valde gravi et perniciosa*.

[17]
Rex regum dominus Deus, celi et terre imperator et rector, congrue potest
[18]
augustus appellari, auget enim res de non esse in esse producendo. Denique po-
[19]
tencia, sapiencia, bonitas, cunctarumque perfeccio virtutum in ipso sunt per
[20]
essenciam, in creaturis vero per participacionem. Cui soli? convenit? esse omnis
[21]
boni bonum: bonitas enim uniuscuiusque est perfeccio ipsius, Deus autem cum sit
[22]
simpliciter perfectus, sua perfeccione omnes rerum perfecciones comprehendit,
[23]
et ita est omnis boni bonum. Ceterum summum regem imitatus serenissimus
[24]
princeps et dominus, dominus Karolus, rex Romanorum ac Boemorum, semper
[25]
augustus, auxit enim regnum suum in spiritualibus et temporalibus, ut liquet in
[26]
predictis.

[27]
Anno quoque Domini MCCCXLVIII, XXVI die Marcii fundavit dominus
[28]
rex prefatus Novam civitatem Pragensem? manu propria primum lapidem po-
[29]
nendo.

[30]

[31]
^ Crawacie H | Ungarie W

[32]
b *.-* H I gravi valde. W

[33]
* soli WIsolucio H

[34]
d convenit Emlvenit H lacs. W

[35]
1) Monasterium b. Virginis Mariae in Arena (hodie P. Marie Snéné), posterius ordinis fratrum Minorum, cuius lapis primarius
[36]
Karolus die 3" m. Septembris posuit.

[37]
9) Monasterium Slavorum (na Slovanech, Emauzy) ordinis s. Benedicti Karolus litteris die 21" m. Novembris a. 1347
[38]
Norimbergae datis fundavit (v. RBM V/1, n. 257).

[39]
3) Literae fundationis die 8^ m. Martii a. 1348 datae sunt (v. ВВМ V/1, n. 297). Cf. subtilius Spévácek, Karel IV., p. 267 sq.

[40]
202


Text viewFacsimile