EN | ES |

1073

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

II, 2.] Urfunden, Ar. 31. 121

cerimoniis debitis et consuetis in civitate Metensi in omnium electorum ae aliorum plurimorum principum, comitum, baro- num, procerum et nobilium presencia in feudum nobile et insigne contulimus et ipsum solempniter investivimus de eisdem, ipse quoque in die nativitatis Christi, in prefata civitate, dum solempnem imperialem nostram celebraremus curiam in reverendissimi in Ohristo patris domini Petragori- czen(sis) sacrosancte Romane ecelesie cardinalis, illustris Karoli ducis Normandie et aliorum multorum principum ecclesiasticorum et. secularium presencia iuxta sui officii debitum velud ceteri electores principes coram nostra maie- state cerimonialiter et ea decencia, prout tenebatur facere, ministravit. Et ne inter heredes et successores ipsius eo defuncto super iure huiusmodi dubitacionum, questionum aut litium exurgant materie temporibus affuturis, decernimus et imperiali statuimus edicto: quod post eius obitum primo- genitus filius ipsius vel eodem decedente, antequam filios procrearet, secundogenitus seu senior ordine geniture laycus dumtaxat in prescriptis principatibus et officio marescallie cum omnibus suis dominiis, iuribus et pertinenciis sibi suc- cedat, et quod eidem vox, ius, auctoritas et potestas com- petat, quociens necesse fuerit, Romanum regem eligendi. Si vero prefatum Rudolfum modernum Saxonie ducem sine legittimis masculini sexus heredibus laicis de lumbis eius procreatis mori contingeret, extune principatus, vox, ius, auctoritas et potestas eleccionis huiusmodi modo premisso ad seniorem fratrem eius per veram paternalem lineam descen- dentem, et ab eodem ad primogenitum seu seniorem filium eiusdem, eodemque sine legitimis masculini sexus heredibus laicis decedente ad illustrem Albertum, filium Ottonis quon- dam ducis Saxonie, fratris moderni Rudolfi Saxonie ducis, et ad eiusdem seniorem filium, eoque sine masculini sexus heredibus decedente ad proximiorem heredem secundum lineam paternalem laieum dumtaxat devolvi debet pleno iure. Et talis successio ac devolutio debet, ut premittitur, in omni- bus prescriptis sine innovacione perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observari sub condicione infrascripta, ita videlicet, quod si aliquem ex eis modo predicto ab hac luce migrare contingeret, qui masculini sexus heredes legitimos laicos post


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile