Facsimile view
1073
II, 2.] Urfunden, Ar. 31. 121
cerimoniis debitis et consuetis in civitate Metensi in omnium
electorum ae aliorum plurimorum principum, comitum, baro-
num, procerum et nobilium presencia in feudum nobile et
insigne contulimus et ipsum solempniter investivimus de
eisdem, ipse quoque in die nativitatis Christi, in prefata
civitate, dum solempnem imperialem nostram celebraremus
curiam in reverendissimi in Ohristo patris domini Petragori-
czen(sis) sacrosancte Romane ecelesie cardinalis, illustris
Karoli ducis Normandie et aliorum multorum principum
ecclesiasticorum et. secularium presencia iuxta sui officii
debitum velud ceteri electores principes coram nostra maie-
state cerimonialiter et ea decencia, prout tenebatur facere,
ministravit. Et ne inter heredes et successores ipsius eo
defuncto super iure huiusmodi dubitacionum, questionum aut
litium exurgant materie temporibus affuturis, decernimus et
imperiali statuimus edicto: quod post eius obitum primo-
genitus filius ipsius vel eodem decedente, antequam filios
procrearet, secundogenitus seu senior ordine geniture laycus
dumtaxat in prescriptis principatibus et officio marescallie
cum omnibus suis dominiis, iuribus et pertinenciis sibi suc-
cedat, et quod eidem vox, ius, auctoritas et potestas com-
petat, quociens necesse fuerit, Romanum regem eligendi. Si
vero prefatum Rudolfum modernum Saxonie ducem sine
legittimis masculini sexus heredibus laicis de lumbis eius
procreatis mori contingeret, extune principatus, vox, ius,
auctoritas et potestas eleccionis huiusmodi modo premisso ad
seniorem fratrem eius per veram paternalem lineam descen-
dentem, et ab eodem ad primogenitum seu seniorem filium
eiusdem, eodemque sine legitimis masculini sexus heredibus
laicis decedente ad illustrem Albertum, filium Ottonis quon-
dam ducis Saxonie, fratris moderni Rudolfi Saxonie ducis, et
ad eiusdem seniorem filium, eoque sine masculini sexus
heredibus decedente ad proximiorem heredem secundum
lineam paternalem laieum dumtaxat devolvi debet pleno iure.
Et talis successio ac devolutio debet, ut premittitur, in omni-
bus prescriptis sine innovacione perpetuis futuris temporibus
inviolabiliter observari sub condicione infrascripta, ita videlicet,
quod si aliquem ex eis modo predicto ab hac luce migrare
contingeret, qui masculini sexus heredes legitimos laicos post