1073
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
IT, 2.] Urfunden, ir. 26. 101
rum coelectorum nostrorum consilio processisse et imperiali
eciam auctoritate ad iam dictos Argentinensis ecclesie homi-
nes, cives et subditos reductam esse per nos specialiter et
reflexam, presertim quia eiusdem ecclesie homines, cives et
subditos constat in his tam preteritis quam modernis tem-
poribus multifarie deliquisse, prout in literis nostris imperia-
libus super hoc editis clarius continetur; cuius quidem legis
sanctioni per nos ut imperatorem Romanum condite et
solempniter ac publice promulgate, nos ut rex Boemie, sacri
imperii archipincerna et princeps elector, rite et sponte con-
sensimus ac presentibus? consentimus eiusque ad cives, homi-
nes ac subditos antedicte Argentinensis eeclesie reductionem
et reflexionem premissam, sicut de nostro et coelectorum
nostrorum consilio prodiit, ita ratificamus eique nostrum
adhibendo consensum eam tanquam princeps elector, ut
premittitur, ex certa sciencia approbamus universa nihilo-
minus privilegia de prefata pfalburgeriorum prohibicione a
sacro imperio pro ecclesia Argentinensi obtenta hactenus et
concessa ac per maiestatem nostram tam sub regali Roma-
norum quam imperiali nomine et titulo solempniter confirmata
ac eciam de novo collata ratificantes et ut princeps elector
similiter approbantes. Et ad premissorum omnium memoriam
sempiternam ad preces venerabilis Iohannis Argentinensis
episcopi, principis, consanguinei et consiliarii nostri dilecti,
sigillum imperialis nostre maiestatis presentibus duximus
appendendum.
Datum Nüremberg anno Domini millesimo trecentesimo
quinquagesimo sexto, nona indictione, secundo Idus Ianuarii,
regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.
B.
Nos Rudolphus iunior Dei gratia Saxonie dux, senioris?
fills illustris et magnifici principis domini Rudolfi ducis
Saxonie sacri imperii archimareschalli, procurator? et spe-
cialis nuncius ad subscripta et alia universaliter ipsum geni-
torem nostrum, ut principem electorem sacri imperii, quovis
modo tangentia cum plenissima potestate et administratione
a) presentimus Bs. b) senior Bs. ¢) procuratorque et Ds.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile