EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

IT, 2.] Urfunden, ir. 26. 101

rum coelectorum nostrorum consilio processisse et imperiali eciam auctoritate ad iam dictos Argentinensis ecclesie homi- nes, cives et subditos reductam esse per nos specialiter et reflexam, presertim quia eiusdem ecclesie homines, cives et subditos constat in his tam preteritis quam modernis tem- poribus multifarie deliquisse, prout in literis nostris imperia- libus super hoc editis clarius continetur; cuius quidem legis sanctioni per nos ut imperatorem Romanum condite et solempniter ac publice promulgate, nos ut rex Boemie, sacri imperii archipincerna et princeps elector, rite et sponte con- sensimus ac presentibus? consentimus eiusque ad cives, homi- nes ac subditos antedicte Argentinensis eeclesie reductionem et reflexionem premissam, sicut de nostro et coelectorum nostrorum consilio prodiit, ita ratificamus eique nostrum adhibendo consensum eam tanquam princeps elector, ut premittitur, ex certa sciencia approbamus universa nihilo- minus privilegia de prefata pfalburgeriorum prohibicione a sacro imperio pro ecclesia Argentinensi obtenta hactenus et concessa ac per maiestatem nostram tam sub regali Roma- norum quam imperiali nomine et titulo solempniter confirmata ac eciam de novo collata ratificantes et ut princeps elector similiter approbantes. Et ad premissorum omnium memoriam sempiternam ad preces venerabilis Iohannis Argentinensis episcopi, principis, consanguinei et consiliarii nostri dilecti, sigillum imperialis nostre maiestatis presentibus duximus appendendum.

Datum Nüremberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, nona indictione, secundo Idus Ianuarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

B.

Nos Rudolphus iunior Dei gratia Saxonie dux, senioris? fills illustris et magnifici principis domini Rudolfi ducis Saxonie sacri imperii archimareschalli, procurator? et spe- cialis nuncius ad subscripta et alia universaliter ipsum geni- torem nostrum, ut principem electorem sacri imperii, quovis modo tangentia cum plenissima potestate et administratione

a) presentimus Bs. b) senior Bs. ¢) procuratorque et Ds.



Text viewManuscript line view