EN | ES |

1073

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

II, 2.] Urkunden, Yir. 9. 10. 67

est collocare, incessanter nos urgeat et frequenter admoneat iugiter esse solicitos et voluntarios subire labores, quemad- modum a nostris et imperi Romani fidelibus generaliter universis incommoda submoveamus et scandala ac pacis eis et quietis compendia ministremus, fervenciori tamen affectu in illis exercendis cor nostrum accenditur, que sacri decus imperii et inclitos principes ipsius imperii electores quadam specialitate concernunt, ubi tanto nos ardencius decet in- tendere, quanto nobis constat evidencius in eorum precellencia sacri imperii magnificeneciam aleioribus titulis et honoribus decorari. Sane quia certo certius sumus edocti ac a prin- eipibus, comitibus, baronibus, proceribus ceterisque imperii Romani fidelibus experienciam et testimonia luce recepimus clariora, qualiter illustris Rudolfi ducis Saxonie sacri imperii archimareschalli, avunculi et principis nostri dilecti, genitor felicis memorie Albertus quondam Saxonie dux tamquam princeps elector imperiü cum consensu, voluntate et voto unanimi aliorum coelectorum principum pie recordacionis serenissimum quondam Rudolfum Romanorum regem, pre- decessorem nostrum, rite et racionabiliter elegit, et quod post eius obitum idem dux Albertus, avunculus noster, clare memorie Albertum regem, dicti Rudolfi quondam regis Ro- manorum fihum, tune Austrie ducem, racionabiliter et iuxta sacri imperii observanciam et ritum elegit, et post mortem ipsius Alberti regis, dum sacrum imperium aliquantisper varis fluctuaret erroribus, prefatus Rudolfus Saxonie dux, avunculus noster carissimus, prefati Alberti ducis quondam Saxonie filius, celebris ac recolende memorie serenissimum Heinricum, avum nostrum dilectum, in Romanorum regem elegit, qui post eleccionem eandem in Romanorum imperato- rem extitit solempniter coronatus, manifestum insuper et longe lateque dinoscitur divulgatum nec potest in dubium revocari, quomodo eciam idem avunculus noster dux Rudolfus hoc felici nostro tempore nos in regem Romanorum elegit, sicut eciam post eandem suam et aliorum principum coelectorum suorum eleccionem in imperatorem Romanorum fuimus feli- citer auspice Deo promoti et solempniter coronati, prout omnia premissa et singula clarissimo multorum fide dignorum

testimonio fuleiuntur: hine est. quod predicti avunculi nostri sk JI


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile