1073
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
22 Renmer, Goldene Bulle, 11. Teil. [1], 2.
genitum laicum devolvatur, et talis successio in primogenitis
et heredibus principum eorundem in iure, voce et potestate
premissis perpetuis temporibus observetur!); ca tamen con-
dicione et modo, ut, si principem electorem seu eius primo-
genitum aut filium seniorem laicum mori et heredes masculos
legitimos laicos defectum etatis pacientes relinquere contin-
geret, tunc frater senior eiusdem primogeniti tutor eorum et
administrator existat, donec senior ex eis legitimam etatem
attigerit, quam in principe electore decem et octo annos
completos censeri volumus et statuimus perpetuo et haberi;
quam dum exegerit, ius, vocem et potestatem et omnia ab
ipsis dependencia tutor ipse sibi totaliter cum officio teneatur
protinus assignare.
2. Si vero aliquem ex huiusmodi principatibus ipsorum
imperio saero vacare contingeret, tunc imperator seu rex
Romanorum, qui pro tempore fuerit, de ipso providere
debebit et poterit, tamquam de re ad se et imperium legi-
time devoluta, salvis semper privilegiis, iuribus et consuetu-
dinibus regni nostri Boemie super electione regis in casu
vacacionis per regnicolas, qui ius habent eligendi regem
Boemie, facienda iuxta continenciam eorundem privilegiorum ?)
et observatam consuetudinem diuturnam a divis Romanorum
imperatoribus sive regibus obtentorum, quibus ex huiusmodi
sanctione imperiali in nullo preiudieari volumus, imo ipsa
decernimus nune et perpetuis futuris temporibus in omni suo
tenore et forma indubiam tenere roboris firmitatem.
Cap. VIII. De regis Boemie et regnicolarum eius
immunitate.?)
Cum per divos Romanorum imperatores et reges, prede-
cessores nostros, illustribus Boemie regibus, progenitoribus
1) Dal. Karls IV. Privileg für Rudolf d. A. von Sadhfen vom 6. Oftober
1355, Urfunden Tr. 10.
?) S. Karls IV. privilea vom 7. 2Ipril 1548, Codex dipl. Moraviae VII,
p- 555 (Böhmer-Huber Air. 643).
3) Die Dorlage zu diefem Kapitel und den beiden folgenden bildet der
Entwurf eines Privileas für Böhmen, weldher and) einem Weistum der
Kurfürften vom 7. Januar 1356 (f. die Urkunde Gerlachs von Mainz von
diefem. Tage, Urkunden Ar. 20) zugrunde gelegt ijt. Dal. außerdem zu den
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile