EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

22 Renmer, Goldene Bulle, 11. Teil. [1], 2.

genitum laicum devolvatur, et talis successio in primogenitis et heredibus principum eorundem in iure, voce et potestate premissis perpetuis temporibus observetur!); ca tamen con- dicione et modo, ut, si principem electorem seu eius primo- genitum aut filium seniorem laicum mori et heredes masculos legitimos laicos defectum etatis pacientes relinquere contin- geret, tunc frater senior eiusdem primogeniti tutor eorum et administrator existat, donec senior ex eis legitimam etatem attigerit, quam in principe electore decem et octo annos completos censeri volumus et statuimus perpetuo et haberi; quam dum exegerit, ius, vocem et potestatem et omnia ab ipsis dependencia tutor ipse sibi totaliter cum officio teneatur protinus assignare.

2. Si vero aliquem ex huiusmodi principatibus ipsorum imperio saero vacare contingeret, tunc imperator seu rex Romanorum, qui pro tempore fuerit, de ipso providere debebit et poterit, tamquam de re ad se et imperium legi- time devoluta, salvis semper privilegiis, iuribus et consuetu- dinibus regni nostri Boemie super electione regis in casu vacacionis per regnicolas, qui ius habent eligendi regem Boemie, facienda iuxta continenciam eorundem privilegiorum ?) et observatam consuetudinem diuturnam a divis Romanorum imperatoribus sive regibus obtentorum, quibus ex huiusmodi sanctione imperiali in nullo preiudieari volumus, imo ipsa decernimus nune et perpetuis futuris temporibus in omni suo tenore et forma indubiam tenere roboris firmitatem.

Cap. VIII. De regis Boemie et regnicolarum eius immunitate.?)

Cum per divos Romanorum imperatores et reges, prede- cessores nostros, illustribus Boemie regibus, progenitoribus

1) Dal. Karls IV. Privileg für Rudolf d. A. von Sadhfen vom 6. Oftober 1355, Urfunden Tr. 10.

?) S. Karls IV. privilea vom 7. 2Ipril 1548, Codex dipl. Moraviae VII, p- 555 (Böhmer-Huber Air. 643).

3) Die Dorlage zu diefem Kapitel und den beiden folgenden bildet der Entwurf eines Privileas für Böhmen, weldher and) einem Weistum der Kurfürften vom 7. Januar 1356 (f. die Urkunde Gerlachs von Mainz von diefem. Tage, Urkunden Ar. 20) zugrunde gelegt ijt. Dal. außerdem zu den



Text viewManuscript line view