Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
sistit in cohaerencia signorum, sed in habitudine suo proprie pri-
mario servatorum. Prima pars huius corrolarii patet: veritas propo-
sitionum realium est ante esse signi huiusmodi, igitur habet esse
completum ante esse sui signi huiusmodi, igitur habet esse com-
pletum principiorum principatorumque, consistit, quae est habitudo
mutua realis subiecti ad reale principium, igitur corrolarium verum.
Secundum corrolarium: Nulla denominatio rerum fundatur in de-
nominatione signorum. Probatur sic, quia una denominatio rerum
est resultans ex essentialibus utque intrinsecis principiis, sed, cum
omne signum non extrinsecum est simul cum sibi post completum
esse adveniet, igitur nullum tale vere atque realiter aliquam rem
denominat. Igitur corrolarium verum.
Tertia conclusio: Et si veritas propositionis contingentis atque
necessarie conveniunt, ipsae tamen ab invicem specifice differunt.
Probatur, nam istae duae propositiones: ,Mundus incepit esse,"
„Et ego sedeo,^ verae sunt, igitur veritates verae sunt, quae veri-
tas est: ,Ego,“ et in hoc ambae propositiones antecedentes con-
veniunt, et quod differunt, patet, quia una est contingens et de
praesenti, alia necessaria et de praeterito, igitur conclusio vera.
Primum corrolarium: Ante omnem denominationem propositionis
extrinsecam necessario primo requiritur denominatio inseparabiliter
consequens naturam eius intrinsecam, Patet illud ex eo, quia omne
esse essentiale praerequirit suum effectum tanquam suum intrinse-
cum principium, quo dum per se esset effectum, non est ipsum
possibile ab eodem separari, esse autem extrinsecum, cum sit ipsa
re posterius, non repugnat ab ipsa re separari, sed non secundnm
esse actuale verum, tamen secundum esse intellectuale, et, cum
omne esse separabile super esse inseparabile fundatur tanquam
esse intrinsecum super esse intrinseco, et denominatio non extrin-
seca est ipsa re posterior, patet, quia praerequirunt denominationem
realem intrinsecam se priorem, ergo plane patet, quod sequitur.
Secundum corrolarium: Sicut se habet homo pictus ad verum
hominem, ita propositio, ut signum est accidens separabile atque
signum! analytice servans propositionem realem, igitur, sicut se
habet homo pictus ad viventem etc., ut ex antepraedictis.2
Corrolarium tertium: Nullum signum sub ratione huiusmodi est
denominative verum, et quia nullum signum, ut huiusmodi, est
esse inseparabile ilius, quod signat, sed verum vel veritas sunt
huiusmodi, igitur nullum tale signum, ut huiusmodi est verum
etc. (19b),
1 MS. in marg.: ,Supple: ad realem propositionem. Probatur, quia propositio,
ut signum est etc.* 2 MS. in marg.: „Sic MS. Puto leg. ex antepraedictis*
159