EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

turpiter degen[er]ans*, dum usque ad externas naciones sacerdotum tuorum vicia ad ignominiam tue regionis publicas, nam audeo di- cere, quod si tuis forsam (sic) causantibus demeritis malos habueris principes et sacerdotes, contra eos rebellionem assumendo, ipsos violenter depauperando, bona ecclesiarum diripiendo, decimas vel alia eorum iura retinendo, hos propterea non facies meliores, quia solius Dei est impios iustificare et iustos in sua iusticia conservare. Et tibi nocebis' et illis minime proficies, venerabiles ecclesia$, que sunt decus et honor tue regionis, destruere forte poteris, et nichil aliud in hoc seculo contra vituperabilem confusionem et in futuro, quam eterne dampnacionis supplicia reportabis, quod misericors Deus dulcedine sue pietatis advertat, qui mentes vestras infusione sancti Spiritus paracliti, qui ab ipso procedit, illuminet et inducat in omnem, quam unigenitus eius promisit filius veritatem. Amen.

Explicit libellus adversus libellum famosum, erroribus plenum Boemorum, editus a domino Gaufredo, abbate Lirinensi, decretorum doctore et sacra theologia baccalario.9

Z AKT SYNODY V BOURGES. (1432).

(Bibliothéque mazarine, Ms. 1688.)

PROPOSICIO solemnis facta Bituris in presencia regis in concilio ecclesie Gallicane per famosissimum doctorem ma[gistrum] Thomam de Corricellis in theologia doctore, inimicum concilii Basiliensis.

Post hec omnia papa Martinus cum toto concilio dedit litteras ad prelatos et inquisitores, in quibus continentur articuli Joannis Wiclet et Joannis Hus, inter quos iste ponitur: ,Non est de necessitate salutis credere, Romanam ecclesiam esse supremam inter alias eccle- sias,^ Super quo dicit papa, approbante concilio: Error, si per Romanam ecclesiam intelligatur venerabilis ecclesia aut concilium generale vel pro quanto negaver[unt| primatum summi pontificis super alias ecclesias particulares.^ Deinde interrogatoria in eisdem litteris posita, super quibus haberent interrogari ecclesie suspecti de heresi Hus[s|istarum, ponitur sequencía : ,Interrogetur, utrum quod- libet concilium generale, eciam Constanciense venerabilem ecclesiam representetur ?

Ex quibus manifestum est, quod per papam Martinum et cardinales, qui tunc ibi communiter aderant XXXIII, una cum toto concilio fuit approbatum, quod concilium generale habeat supremitatem in eccle-

3) B. bachalario.

99


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile