turpiter degen[er]ans*, dum usque ad externas naciones sacerdotum
tuorum vicia ad ignominiam tue regionis publicas, nam audeo di-
cere, quod si tuis forsam (sic) causantibus demeritis malos habueris
principes et sacerdotes, contra eos rebellionem assumendo, ipsos
violenter depauperando, bona ecclesiarum diripiendo, decimas vel
alia eorum iura retinendo, hos propterea non facies meliores, quia
solius Dei est impios iustificare et iustos in sua iusticia conservare.
Et tibi nocebis' et illis minime proficies, venerabiles ecclesia$, que
sunt decus et honor tue regionis, destruere forte poteris, et nichil
aliud in hoc seculo contra vituperabilem confusionem et in futuro,
quam eterne dampnacionis supplicia reportabis, quod misericors
Deus dulcedine sue pietatis advertat, qui mentes vestras infusione
sancti Spiritus paracliti, qui ab ipso procedit, illuminet et inducat
in omnem, quam unigenitus eius promisit filius veritatem. Amen.
Explicit libellus adversus libellum famosum, erroribus plenum
Boemorum, editus a domino Gaufredo, abbate Lirinensi, decretorum
doctore et sacra theologia baccalario.9
Z AKT SYNODY V BOURGES. (1432).
(Bibliothéque mazarine, Ms. 1688.)
PROPOSICIO solemnis facta Bituris in presencia regis in concilio
ecclesie Gallicane per famosissimum doctorem ma[gistrum] Thomam
de Corricellis in theologia doctore, inimicum concilii Basiliensis.
Post hec omnia papa Martinus cum toto concilio dedit litteras ad
prelatos et inquisitores, in quibus continentur articuli Joannis Wiclet
et Joannis Hus, inter quos iste ponitur: ,Non est de necessitate
salutis credere, Romanam ecclesiam esse supremam inter alias eccle-
sias,^ Super quo dicit papa, approbante concilio: „Error, si per
Romanam ecclesiam intelligatur venerabilis ecclesia aut concilium
generale vel pro quanto negaver[unt| primatum summi pontificis
super alias ecclesias particulares.^ Deinde interrogatoria in eisdem
litteris posita, super quibus haberent interrogari ecclesie suspecti de
heresi Hus[s|istarum, ponitur sequencía : ,Interrogetur, utrum quod-
libet concilium generale, eciam Constanciense venerabilem ecclesiam
representetur ?“
Ex quibus manifestum est, quod per papam Martinum et cardinales,
qui tunc ibi communiter aderant XXXIII, una cum toto concilio fuit
approbatum, quod concilium generale habeat supremitatem in eccle-
3) B. bachalario.
99