Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Fol. 1362”
malos, nec coacta paupertas seu rerum indigencia malos facit bonos,
sed perverse intencionis homines bonis et malis abutuntur, .iuxta
quod scriptum est :9) „Bona bonis creata sunt ab inicio, sic nequissi-
mis bona et mala," et iterum:9) ,,Bona est substancia cui non est
peccatum in consciencia et nequissima paupertas in ore impii.'2 Et
ob hoc, quantum ad opus virtutis, divitem et pauperem / pacificat
divina Scriptura dicens:3 , Divitis et pauperis cor bonum, in omni
tempore vultus illorum illares (sic) sunt‘.
Sed inter hec, quia bona ecclesiarum predicas aufferenda eo, quod
clericis dant occasionem malicie, interrogo te, O, Boeme: ,, Numquid
tibi layco, terrene divicie possunt esse occasio mali, sicut et clerico
possunt sine dubio? Nam de laicis recte potest intelligi illud psal-
miste :4 ,,Qui confidunt in virtute sua* et ,in multitudine diviciarum
suarum gloriantur," et quod per Sapientem dicitur: ,O, mors, quam
amara est memoria tua9 homini iniusto, et pacem habenti in substan-
ciis suis 5 et quod ait Jacobus? apostolus :6 ,, Nonne divifes per po-
tenciam opprimunt vos? Ipsi sunt, qui blasphemant bonum nomen" :
„Velles, ne igitur eas tibi tolli, ne propter has habeas materiam de-
linquendi, dubito, quod non libenter tollentibus acquiesceres, et
tamen animam tuam salvare et eternam dampnacionem evitare,
quamvis laycus, indiges quemadmodum et clericus. Et sic in illud
naturale preceptum, ad quod omnes homines obligantur,? offendis
quod est: ,Non facias aliis quod tibi non vis fieri."
Pari modo dicere poteris de sciencia que eciam prebet occasio-
nem superbie, apostolo attestante qui ait7: „Sciencia inflat", ex qua
similiter dolor et indignacio causantur, iuxta quod® Salomon ait:8
»,In multa sapiencia multa est indignacio, et qui addit scienciam, addit
et dolorem". Nonne propterea clerici et alie ecclesiastice persone
debent a studio et sciencie acquisicione prohiberi pro eo, quia sci-
a) A, B. Ecci. 39.
b) A, Ecci. 16 B Ecci. 18.
c9) A, B. Ecci. 26.
d) A, B. Ecci. 40.
€) A, B Jacobi 2.
f) A, B di C. 1, 50 di ,Ponderet*.
E) A, B. de renvnciacione, Nisi cum pridem. — Ecces. 1.
1 Ecci. XXXIX, 30.
2 Ibidem XIII, 30.
3 Ibidem, XXVI, 4.
« Ź. XLVIII, 7.
5 Ecci. XLI, 1.
6 II, 6 7. ,Nonne divites per potenciam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad
judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?*
7 I Cor., VIII, 1.
8 Eccl. I, 18.
96