1005
1005
View options
Show: - Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Fol. 135^"
disponuntur acta regencium,® ne sepe pro malo gregis eciam vere
boni mufetur vita pastoris, quia videlicet secundum merita plebium
disponuntur acta rectorum"'*, cuius sentenciam confirmat Augustinus!
sic inquiens: ,Ex merito plebis nonnumquam episcopi depravantur,V
quatenus proclivius cadant qui sequuntur, nam capite languescente,
cetera membra9 corporis inficiuntur.'* Si ergo, o Boeme, malos pre-
latos vel sacerdotes te habere perpendis, accusa temetipsum et age
penitenciam de peccatis tuis, illis maxime que contra Deum et ec-
clesiam eius, ecclesiasticas personas occidendo, loca Deo dedicata
prophanando et bona ecclesiarum usurpando, tam enormiter perpe-
trasti. Revertere in toto corde tuo ad obedienciam sancte matris ec-
clesie, obtempera decretis et ordinacionibus sacri generalis concilii
et Dominus tibi providebit de bonis sacerdotibus. Cum iustus fueris
atque emendatus, sicut psalmista canit, quia „non relinguet Dominus
virgam | peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad
iniquitalem manus suas."2 Considera igitur, quia quitquid (sic) pa-
teris, peccata sua meruerunt, et in te ac de te completur quod per
Sapientem dicitur: ,Qualis rector civitatis, tales inhabitantes in ea“.
Dicis ulterius,2 quod divicie et possesiones personis ecclesiasticis
tribuunt occasionem peccandi et propterea debent ab eis auferri, ©)
Tibi respondeo? quod sicut propter divicias perverse mentes mate-
riam inveniunt delinquendi, sic bone intencionis homines ex eis
assumunt occasionem merendi et melius operandi? et sic terrene
divicie inter bonos et malos tamquam instrumenta virtutum et vi-
ciorum in medio sunt posite, iuxta quod Sapiens?) ait :3 „/nicium ne-
cessarie rei vite hominum: aqua, ignis et fertum, lac et panis simila-
gineus et mel et botrus vinee, oleum et vestimentum," et sequitur:
,Hec omnia sanctis in bona, set impiis et peccatoribus in mala con-
vertentur. Cui concordat apostolus, cum dicit: , Scimus quoniam
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, hiis qui secundum
propositum vocati sunt sancti Similiter sicut voluntaria paupertas
et indigencia rerum viris perfectis, qui hanc propter Deum eligunt
3) A, B. Quomodo peccatum populi interdum prelati boni vita pervertitur.
b) A, B. 6, q 1. ,Ex merito.“
c) B. corporis membra.
9) В Obieccio
©) A, B Hec cogitacio dyabolica arte suggeritur, 14., g. 5. „Forte“
m B. Solucio
g) B. oppe.randi.
h) Ecci. 39
1?
2 7. 124, 3.
3 Prov. ХХХ, 9.
4 Rom. VIII, 28.
94
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile