EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

Fol. 135^"

disponuntur acta regencium,® ne sepe pro malo gregis eciam vere boni mufetur vita pastoris, quia videlicet secundum merita plebium disponuntur acta rectorum"'*, cuius sentenciam confirmat Augustinus! sic inquiens: ,Ex merito plebis nonnumquam episcopi depravantur,V quatenus proclivius cadant qui sequuntur, nam capite languescente, cetera membra9 corporis inficiuntur.'* Si ergo, o Boeme, malos pre- latos vel sacerdotes te habere perpendis, accusa temetipsum et age penitenciam de peccatis tuis, illis maxime que contra Deum et ec- clesiam eius, ecclesiasticas personas occidendo, loca Deo dedicata prophanando et bona ecclesiarum usurpando, tam enormiter perpe- trasti. Revertere in toto corde tuo ad obedienciam sancte matris ec- clesie, obtempera decretis et ordinacionibus sacri generalis concilii et Dominus tibi providebit de bonis sacerdotibus. Cum iustus fueris atque emendatus, sicut psalmista canit, quia non relinguet Dominus virgam | peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitalem manus suas."2 Considera igitur, quia quitquid (sic) pa- teris, peccata sua meruerunt, et in te ac de te completur quod per Sapientem dicitur: ,Qualis rector civitatis, tales inhabitantes in ea.

Dicis ulterius,2 quod divicie et possesiones personis ecclesiasticis tribuunt occasionem peccandi et propterea debent ab eis auferri, ©) Tibi respondeo? quod sicut propter divicias perverse mentes mate- riam inveniunt delinquendi, sic bone intencionis homines ex eis assumunt occasionem merendi et melius operandi? et sic terrene divicie inter bonos et malos tamquam instrumenta virtutum et vi- ciorum in medio sunt posite, iuxta quod Sapiens?) ait :3 /nicium ne- cessarie rei vite hominum: aqua, ignis et fertum, lac et panis simila- gineus et mel et botrus vinee, oleum et vestimentum," et sequitur: ,Hec omnia sanctis in bona, set impiis et peccatoribus in mala con- vertentur. Cui concordat apostolus, cum dicit: , Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, hiis qui secundum propositum vocati sunt sancti Similiter sicut voluntaria paupertas et indigencia rerum viris perfectis, qui hanc propter Deum eligunt

3) A, B. Quomodo peccatum populi interdum prelati boni vita pervertitur.

b) A, B. 6, q 1. ,Ex merito.

c) B. corporis membra.

9) В Obieccio

©) A, B Hec cogitacio dyabolica arte suggeritur, 14., g. 5. Forte

m B. Solucio

g) B. oppe.randi.

h) Ecci. 39

1?

2 7. 124, 3.

3 Prov. ХХХ, 9.

4 Rom. VIII, 28.

94



Text viewManuscript line view