Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Fol. 134°
norati discipulum atque genere propinquum ? ,Expedit“,! inquit,® ,fa-
cultates ecclesie possideri et proprias perfeccionis amore contempni. b)
Non enim proprie sunt, sed cotmmunes ecclesie facultates, et ideo quis-
guis omnibus | que habuerit, dimissis aut venditis, fit rei sue con-
temptor, cum prepositus factus fuerit ecclesie, omnium que habet eccle-
sia efficitur dispensator." Denique sanctus Paulinus,? ut ipsi melius
nostis, ingencia predia, que fuerunt sua, vendita pauperibus erogavit,
sed cum factus esset episcopus, non contempsit ecclesie facultates,
sed fidelissime dispensavit. Quo facto satis ostendit, et propria de-
bere propter perfeccionem contempni et sine impedimento perfeccio-
nis posse ecclesie facultates, que sunt profecto communes, possideri.
Quid sanctus Hylarius? Nonne et ipse omnia sua aut parentibus
reliquit aut vendita pauperibus erogavit? Is tamen, cum merito sue
perfeccionis fieret ecclesie Arelatensis episcopus, que illa tunc ha-
bebat ecclesia non solum possedit, sed eciam, acceptis fidelium nu-
merosis hereditatibus, ampliavit. Vide ergo, quod absque preiudicio
perfeccionis possunt ecclesiastice persone bona ecclesiarum non
solum possidere, sed eciam augere, et ea que in evangelio legis
de omnium rerum abdicacione, ad effectum maxime noscuntur perti-
nere. Ideo non simpliciter dicitur: ,,Beati pauperes, sed notanter
additur: ,,Spiritu" ex eo, quia paupertas spiritualis prodest pocius
quam indigencia rerum.
Sed postquam forma? illa primitive ecclesie tantum tibi placet, ob-
serva illam, Boeme et tu, qui dornos vel agros possides, vade et
vende omnia et affer precium et mitte ante pedes episcoporum et
aliorum qui locum apostolorum tenent, qui etsi non sint equales
meritis, sunt tamen ordine et potestate pares.Ü Excusabis te forsi-
tan et dices:9 ,Ad hoc non teneor, quia layeus ego sum“. Dico
tibi? quia tempore illius primitive ecclesie, quantum ad hoc, inter
clericos et laycos nulla erat differencia, quia omnes, tam clerici,
quam layci,tam viri, quam mulieres, tam soluti, quam' eciam con-
Fol. 134%“ iugati illam formam / observabant,# ut omnia, que in evangelio dic-
ta leguntur a Christo super rerum temporalium renunciacione sive
abdicacione, omnibus christianis dirigebantur nulla habita differen-
1?
2 Srov. Migne, PL., 61, 30.
a) B. inquid.
b A, B In c. „Expedit*, 12., g 1.
9) A, B. Ad hominem inveccio.
4) A, B. 21. di, in mono.
€) A, B. Responsio (sic) Bohemi.
f) B. Replica.
8) A, B. Ad hoc 12., q. 1. ,Scimus*, in principio.
90