Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Fol, 472
rea sancti Patres zelum gerentes animarum desierunt eos hortari,
instruere et cum omni diligencia ad viam veritatis reducere. Per
quot non dicam annos, sed etates laborarunt sancti martires ante-
quam populos gentilium ad fidem converterent, quamquam non lon-
gum tempus dicendum est, quo Boemi manserunt in hoc errore,
si ad alios comparentur hereticos. Vix enim quintus decimus annus
elapsus est, quo regnum illud Boemie perverti cepit, sed si de Gre-
corum conversione speratur, qui ultra trecentos annos a fidei veri-
tate deviarunt, cur (non)? de istis qui vix XV excedunt annos?
Et [si] pro illis iam inveteratis hereticis novum indicitur concilium,
cur pro istis novellis, ex quibus maius timetur periculum, non per-
mittitur manere concilium ceptum et longe ante indictum? Labore-
mus igitur, dum tempus habemus et speremus in Domino. Ipse
est, qui, si volet, ex lapidibus suscitare homines poterit, Si quis
vero est. qui hanc viam pacifice instruccionis dissuadeat, dicendum ei
foret, ut ipse pugnandum cum hereticis armatus (prodeat).? Si non
vult verbis agere, pugnet, si non vult pugnare, sinat alios loqui
et docere.
Hanc viam caritative instruccionis multa suaserunt:
Primo, spes et fiducia quam merito sancta synodus in Spiritu
sancto habet. Ipse enim semper in conciliis profectum fidei et salu-
tem animarum promovere consuevit. Non legimus, hereses vel erro-
res aliquos in ecclesia pullulasse, qui per sacra concilia extincti
non fuerint.
2» Jam quinquies magni et generales exercitus manu potentissima
in Boemiam frustra profecti sunt et cum confusione reversi [sunt].
Unde actum est, ut ex huiusmodi eventibus illi audacissimi, nostri
vero timidissimi facti sunt, a quorum facie omnes iam fugere vi-
dentur. lam peccatis nostris exigentibus verificatum9 illud in nobis
videmus, quod dicitur:!) ,Quomodo persequitur unus mille et duo
fugabunt decem millia P^ Ex quo tociens infeliciter arma temptata
sunt et iam omnis spes in expedicione bellica defecisse videtur.
Quis non videat, quam tucius et utilius sit pacifica remedia que-
rere, in quibus non preda, non sanguis, non mors animarum ac
corporum, sed pax et utriusque hominis salus fraterna queritur
caritate ?
39 dubius est / eventus belli, cum illi supramodum animosis et
exerci[ta]tissimi[s] armis, qui sicut desperati principum in populum
a) Idem.
5) |n margine. V textu Skrtnuto: Perdit.
9 Orig.: exugentibus virificatum.
1 Z, 90, 7.
56