EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

Fol, 472

rea sancti Patres zelum gerentes animarum desierunt eos hortari, instruere et cum omni diligencia ad viam veritatis reducere. Per quot non dicam annos, sed etates laborarunt sancti martires ante- quam populos gentilium ad fidem converterent, quamquam non lon- gum tempus dicendum est, quo Boemi manserunt in hoc errore, si ad alios comparentur hereticos. Vix enim quintus decimus annus elapsus est, quo regnum illud Boemie perverti cepit, sed si de Gre- corum conversione speratur, qui ultra trecentos annos a fidei veri- tate deviarunt, cur (non)? de istis qui vix XV excedunt annos? Et [si] pro illis iam inveteratis hereticis novum indicitur concilium, cur pro istis novellis, ex quibus maius timetur periculum, non per- mittitur manere concilium ceptum et longe ante indictum? Labore- mus igitur, dum tempus habemus et speremus in Domino. Ipse est, qui, si volet, ex lapidibus suscitare homines poterit, Si quis vero est. qui hanc viam pacifice instruccionis dissuadeat, dicendum ei foret, ut ipse pugnandum cum hereticis armatus (prodeat).? Si non vult verbis agere, pugnet, si non vult pugnare, sinat alios loqui et docere.

Hanc viam caritative instruccionis multa suaserunt:

Primo, spes et fiducia quam merito sancta synodus in Spiritu sancto habet. Ipse enim semper in conciliis profectum fidei et salu- tem animarum promovere consuevit. Non legimus, hereses vel erro- res aliquos in ecclesia pullulasse, qui per sacra concilia extincti non fuerint.

2» Jam quinquies magni et generales exercitus manu potentissima in Boemiam frustra profecti sunt et cum confusione reversi [sunt]. Unde actum est, ut ex huiusmodi eventibus illi audacissimi, nostri vero timidissimi facti sunt, a quorum facie omnes iam fugere vi- dentur. lam peccatis nostris exigentibus verificatum9 illud in nobis videmus, quod dicitur:!) ,Quomodo persequitur unus mille et duo fugabunt decem millia P^ Ex quo tociens infeliciter arma temptata sunt et iam omnis spes in expedicione bellica defecisse videtur. Quis non videat, quam tucius et utilius sit pacifica remedia que- rere, in quibus non preda, non sanguis, non mors animarum ac corporum, sed pax et utriusque hominis salus fraterna queritur caritate ?

39 dubius est / eventus belli, cum illi supramodum animosis et exerci[ta]tissimi[s] armis, qui sicut desperati principum in populum

a) Idem. 5) |n margine. V textu Skrtnuto: Perdit.

9 Orig.: exugentibus virificatum. 1 Z, 90, 7.

56



Text viewManuscript line view