Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Fol. 462
cissimis persecutoribus ecclesie fidem Christi inter gladios et tor-
menta profiteri, si in terra propria, ubi dominantur et regnant, coram
paucis nec multum eruditis hereticis non audeant proferre sermo-
nem? Si pro una vilissima dragma (sic) mulier accendit lucernam
et evertit totam domum, ut illam reperiat, cur et nos (non)®# ac-
cendimus lucernas sacre scripture, ut infinitas animas tenebris er-
rorum demersas lumine veritatis illustremus?
Forsitan diceret aliquis: ,Boemi heretici in concilio Constan-
ciensi condempnati sunt". Quid ergo? Numquid propterea conversi
sunt? Condempnacio ideo fit, ut de articulis condempnatis amplius
non dubitetur. Sed adhuc restat sollicitudo reconciliandi animas.
Quidquit facit, eciam hoc intendit, ut anime non pereant, quia Deus
non vult ,/moríem peccatoris, sed, ut magis convertatur et vivat".
Ergo, si condempnacio non prodest, laborandum est aliis remediis
ad convertendum, licet lecta sit condempnacionis sentencia. Num-
quid propterea quiescendum est ad recuperandum animas, pro qui-
bus mortuus est Christus? Numquid, ut, sicut indicitur bellum ad-
versus eos et congregantur exercitus armati, potest indici caritativa
instruccio, prout et congregati magistri ad ipsos erudiendos, ex quo
in concilio Constanciensi errores [H]ussitarum dampnati sunt. Que
diligencia adhibita est reducendi eos per pacificos doctrine et ad-
monicionis tractatus ?
Armis dumtaxat actum est, sed frustra et infeliciter cum dampno
et dedecore catholicorum. Arma pocius eos indurarunt, irritarunt
et exasperarunt. Nam / proxima estate, dum copiosus exercitus
manu armata Boemiam ingressus est, destinate sunt Boemis litere
ex parte catholicorum offerentes pacem. Responderunt illi: ,Huius-
modi pacem cum gladio venientem non admittimus*. Nunc, memo-
ratis literis concilii audienciam et pacem offerentibus, respondent:
»Oblate pacis desideria amplectimur. Quis hinc finis sequatur?
Nescimus, nuncia tamen bona sunt, et magis in humilitate et pie-
tate scripte litere corda eorum emolierunt, quam innumerabilium
militum armata manus terruerit, Quid propterea obest temptare (hanc) 9
viam paterne instruccionis, in qua nec pecunias expendere, nec
sanguinem effundere necesse est?
Nec quemquam moveat, quod apostolus inquit:2 ,Hereticum
hominem postprimam et secundam correccionem devita," quoniam vitari
iubemur in hiis, que ad familiarem convictum et mutuum com[m]er-
a) In margine.
b) In margine.
! Ezech, XXIII, 11.
2 Ad Tit, II, 10.
54